Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 361
Unproofread scanNot analysed yet
IN MOREN GIGNENTIBVS. use. nut. unies Be. i. hue. g. euse, velunut. Paselpil. cum quoque sectum, vasa cerebri atro sanguine quam ma xime turgentia &ventriculos largo sero distentos ostendisse, Pezoldus obs. 60. auctor est. Idem confirmat Harderus obs 34. exemplo paralytici a longo tempore cachectici, quo post mortem secto, versus ventriculos &prope basin cerebri ac cerebellum, exundans serum occurrit, polypus quoque oblongus ex eodem loco extractus est. IV. Ex epileptico malo qui intereunt, in capite vasa plerum-Epilepsia &que eruore turgida obtinent, &serum quod a sanguine sccessit phrenitide. Idem fit, quando quis in inferiore cerebri parte stagnans. ex phrenitide moritur, cui etiam funesta epilepsia ordinario solet supervenire. Confirmat hoc Harderus obs. 34. casu epileptici quatuordecim annorum, qui sanguine diducta habuit cerebri vasa, protuberantibus instar vesicae aquae repletae santerioribus ventriculis, e quibus facta incisione, ichor copiosissime profluxit, qui in tertia &quarta cavitate non minori quantitate delituit. Eandem in rem facit observatio Willisii lib. de morb. convuls. pag. 504. ubi in femina, motibus convulsivis &epilepticis mortua, vasa meningum adeo sanguine farta fuisse narrat, ut quasi tota sanguinis massa in capite aggesta visa sit, cerebri vero substantia humore aquoso redundantius irrigata fuit &ventriculi aqua limpida repleti. Similem historiam idem auctor l. c. pag. 542. consignavit: de femina, pathematibus convulsivis &hystericis oppressa, cuius vasa cerebri mirum sanguine distenta fuerunt, ut eius vix quiequam in reliquo corpore effluxerit, cerebri cavitatiSimili ratione bus ac recessibus serosa colluvie plenis. Petr. Pavv. obs. 8. commemorat, in epileptico &phrenitide demortuo, vasa meningum sanguine atro &adusto fuisse distenta &in cerebello putridum humorem repertum. Joh. Rhodius Cent. I. obs. 39. in phrenitide membranas cerebri cum rubore adeo tumentes invenit, ut venae a cerebri sub(Hoff, Syst. Med. p. III.) itized by GoC Dic substantia potuerint separari, in alio autem cbs. 40. piae matris vasa inflammata fuisse, scripto confirmat. Sanguinis itaque vel seri in capite exundantiam atque effusionem subito mortem inferre testatur experientia, neque etiam ratio deficit, cur id contingat, luculenter demonstrans.