Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 362
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum cerebrum sanctius animae domicilium &tenuissimi ac purissimi liquidi, quod vim, robur, tonum ac motum fibris &solidis corporis partibus praestat, secretorium ac officinam esse, &saniorum Veterum tulit sententia, &diligentior Recentiorum observatio anatomica confirmat. Nam spirituosum summaeque activitatis liquorem in vasculoso cerebri cortice secerni, per medullaris substantiae maeandros ad oblongatam medullam pergere, &ex hac, nec non spinali, per appensos nervos ad subiectas partes dervari, ex eo clarissime patet: quod constricto vel dissecto membri cuiusdam nervo, protinus eiusdem sensus &motus exspiret, diffracta vero vel discissa spinali medulla, partes infra laesionem illico omni sensatione ac movendi potentia priventur &cervice fracta, nec non laeso vel obturato spinae principio, animans extemplo penitus exanimetur. Quumque ex oblongata in basi cerebri medulla, novem illa nervorum paria oriantur, quae sensoriis maxime praesunt &ad praecipuas vitales partes cor &pulmones abeunt, in proclivi est iudicare: hac a sero vel sanguine extravasato obstructa, aut compressa, hunc mobilissimi nervei liquidi influxum quam maxime intercipi, ut non mirum sit, animam nihil amplius percipere &cor atque arterias activo &vitali systoles motu orbari ac ita mortem subito conciliari. VI. A morbis capitis progredimur ad eos, qui in pectore sedem ac domicilium suum habent, ac mortem cient, quorum in numerum referendi syncope, a Veteribus sic dicta cardiaca, asthma &catarrhus suffocativus, peripnevmonia &phthiBoogle phthisis. De hisce etiam experientia anatomica edocemur, quod non alia ratione internecioni dent hominem, quam quod liberum circuitum &transitum sanguinis per cor &pulmones sistant ac intercipiant; id quod testatum faciunt polyposae concretiones canalium alveos obturantes, neque minus scirrhosi tumores &corruptiones saniosae ac sphacelosae, quae pulmonum substantiam in hisce vitiis infestant.