Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 363
Unproofread scanNot analysed yet
Ad syncopen quod attinet, qua saepius subito &praeter omnem opinionem plures extingui, immo in lecto, quem sani firmique conscenderant, mane exanimes offendi, non novum, sed res crebrae experientiae est; caussa tam repentinae mortis non alia, quam viscidior &coagulata membranacea massa, quam polypum vocamus, &quae prius cordis columnis &lacertis, quasi radicitus implantata, tandem vi dimota, ostia maioris vasis obturans, liberum iter ac motum sanguinis penitus intercludit, unde protinus tota sanguinis circulatio sistitur ac perit. Plura eiusmodi exempla memoriae prodita sunt in Boneti anat. pract. lib. I. Sect. II. lib. II. Sect. II. Malpighii diss. de polypo, Bergeri disp. de polypo cordis &nostra de subita morte praecavenda. Inprimis etiam huc referri meretur Bartholini lib. de lacteis thoracis cap. 14. testimonium, fidem facientis: se in iis quos subito fato extinctos aperuerit, maiora cordis vasa sanguine concreto repleta invenisse. Solent vero polypi plerumque dextram cordis cavitatem eique annexa vasa occupare &grandiores quoque ibi delitescere, quam in sinistra, fortasse quia non solum redux a nutritionis &perspirationis negotio sanguis, multis particulis tenuibus liquidis, sulphureis &salinis castratus, viscidior est &facilius concrescens, sed etiam a chylo ex ductu thoracico affuso, facile in coagulum filamentosum praecipitatur, quod in auriculae finibus, vel amplis dextri ventriculi columnis obhaerescens, ex agglutinatis viscidis praeterfluentis seri moleculis, sensim paulatimque in maiorem molem excrescit. §. VII. Saepius etiam polypus aliis gravibus &periculosis in pectore malis sese associat &cita suffocatione trucidat. Nam in iis, qui asthmate &catarrho suffocativo iugulantur, plerumque polyposas in vasis cordis &pulmonum concretiones repertas fuisse, observationum fide constat. Testatur id maxime Greiselius in Misc. nat, curios. An. MDCLXX. obs. 74. quotquot, inquiens, catarrho suffocativo, quo homo frequentius morte decedit subita, mortuos aperui, in omnibus corpora callosa, viscida ac glutinosa in corde deprehendi. Sic quoque Pezoldus ols. 61.