Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 368
Unproofread scanNot analysed yet
Primo in omnium fere, qui phthisi decedunt, pulmonibus ingentes scirrhositates, vel dura tubercula, quae partim pure scatent, partim instar steatomatum sebaceum concrementum recondunt, reperiuntur, de quo exempla prodita in Misc. nat. curios. Dec. II. An. III. obs. 188. Actis Hafn. P. I. A. 1673. nec non apud Pezoldum obs. 64. 74. &Harderum obs. 46. Deinde in nonnullis pulmonum lobi penitus abscessu &pure consumti, in quibusdam exsiccati nullum amplius pus fundentes visuntur, &propagines asperae arteriae, nec non sanguinea vasa albescunt, &a pulmonum exesa substantia, sine ulla dilaceratione, soluta cernuntur, fidem potissimum faciente Pavv. obs. 22. &25. Hardero obs. 51. &Bartholino Cent. V. obs. 7. Porro nonnunquam in pericardio, item thorace, ingens seri impuri foetidi copia offenditur, id quod quamplurimis exemplis confirmatur in Misc. nat. cur. Dec. I. An. I. obs. 15. Dec. II. An. III. obs. 199. Harderi anatom. pract. obs. 41. 45. 47. 51. &52. Blancardi anatom. pract. pag. 189. Pezoldi obs 74. &92. Plateri observatt. lib III. pag. 689. Praeterea in omnibus fere observationibus quae anatomen phthisicorum sistunt, obvium est, quod pulmones firmissime costis itemque diaphragmati adhaereant. Tum quoque crebriori observatu constat, polyposas massas, vel cruorem coagulatum, in corde vel pulmonum vasis phthisico malo extinctorum offendi, de quo phaenomeno inprimis consuli potest Harderus obs. 45. 49. &52. Bartholinus histor. cent. V. obs. 7. item Misc. nat. curios. Dec. II. An. V. obs. 65. Denique conerementa calculosa tartarea interdum in exulceratis pulmonum Di, oogle num sinuositatibus reperiuntur, uti constat ex Harderi anatom. pract. obs. 45. Misc. nat. curios. Dec. II. An. IV. obs. 35. Dec. III. An. III. obs. 188. §. XIII.