Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 369
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem omnia &singula in cadaveribus phthisi Vnde phthisis demortuorum conspicua phaenomena, tum morbi genium &&cur necet. symptomatum rationem, tum interitus caussam satis perspicue declarant. Nam qui prima phthiseos incunabula atque originem ex obstructis minimis pulmonalibus vasculis tumefactis ac induratis deducunt, recte, mea quidem sententia, iudicant. Haec quippe tubercula, quae cum vesiculas pulmonales, tum bronchiales fistulas occludunt, impediunt, quo minus aer pulmonum compagem sufficienter elevare atque distendere possit, unde intercepto libero sanguinis itinere, cum difficultate, angustia atque anxietate fit respiratio, eoque gravior, quo maiorem pulmonis partem scirrhositas occupat. Haec quoque tubercula, &mole sua, &acrimonia lymphae, vel purulentae quam recondunt materiae, nervosas bronchiorum partes perpetuo irritando, continuae, siccae &ferinae tussis caussam subministrant. A libero vero sanguinis per pulmones praepedito circuitu, is regurgitat ad cor, quod nimium ampliando ac opprimendo, maximas anxietates, phthisicis admodum solennes, parit, ubi etiam facta nimia accumulatione, in polyposam massam successive coalescit, qua postea sanguinis iter magis adhuc per cor atque pulmones sufflaminatur, ut hinc in universo venarum systemate circulatio fiat tardissima. Quin serum secedens inque porosam partium substantiam concedens, tumores pedum &abdominis gignit, qui subinde phthisicis accidunt &mortis significationem ferunt. Idem quoque scrum a sanguinis connubio dilapsum, in cordis conceptaculo hydropem pericardii ciet, ac tandem etiam perruptis lymphaticis vasis, in thoracem exundat. Frequentior vero pulmonum ad pleuram adhaesio, sero, quod ex poris pulmonum, sub difficili (Hoff. Syst. Med. p. III.) A aa transitu exprimitur, tribui debet. Hoc enim, exhalantibus partibus tenuioribus, tenax sit, quo partes conterminae conglutinantur.