Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 370
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quo gravior est laesio pulmonum, consumtio, scirrhositas &obstructio, eo majus, ob difficiliorem sanguinis commeatum, suffocationis periculum imminet, qua plures phthisicorum intereunt. Ac demum phthisi perpetuo fere hecticus calor, cum ingenti virium defectu, iungitur, qui liquido nerveo a putredine inquinato, iure est adscribendus. Quumque sub continuo hoc aestu interno succi &vires successive consumantur, lente cordis motus fatiscit, tandem extinguitur, atque mors sine ulla turbatione mentis plerumque inexpectata &ex improviso quasi obrepit. XIV. Ex chronicis porro malis vix ullum frequentius hydrope perimit, qui plerumque aliis gravibus affectionibus, ut asthmati, quartanae, cachexiae &scorbuto supervenit. Caussam mortis si inquiramus; inspectione cadaverum diligentiori, ingentem copiam seri putridi, tam in abdominis cavitate, quam saepissime etiam in pectore &pericardio, deprehendimus, quod interiora, praesertim omentum (quod nunquam non consumtum &putridum visitur,) aliaque viscera corrupta, &ipsa adeo intestina, livida ac sphacelosa reddit, confirmantibus id Bartholino Cent. III. hist. 81. Misc. nat. cur. Dec. II. An. VII. obs. 187. it. obs. 188. Dec. III. An. III. obs. 161. Dec. I. An. IV. obs. 3. Dec. II. An. VI. obs. 73. Dec. I. An. VI. obs. 165. Pezoldo obs. 77. 88. 65. Hardero obs 72. Petr. Pavv. Et ubi haec seri extravasatio in hydrope decumbentibus non praesto est; ibi etiam nondum omnis spes Quod vero utplurimum paracenthesin fasalutis evanuit. ctam mors subsequatur, in caussa est aer admissus, quo accedente, seri putrefactio multum promovetur, quae ubi incipit, non modo omnis appetitus tollitur &quicquid virium adhuc restat consumitur, sed &calor praeternaturalis, sine quo non facile hydropicus moritur, supervenit atque incenditur, qui penitus omnes vires &superstites vitales succos ita exhaurit, ut cordis musculus a motu suo vivifico in totum deiiciatur. XV. Fit quoque hic morbus saepissime ex asthmate, asthma Vel ex asthvero ex polypo cordis, in cavitatibus eius detento, aut mate. minimum tumore nodoso maiorum vasorum ostia coarctante, qualis etiam in hydropicis dissectis non raro in conspectum prodit, uti patet ex Cent. III. Misc. nat. cur. obs. 117.