Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 391
Unproofread scanNot analysed yet
Palmarium vero momentum, in quo methodus &ordo, tam naturae, quam artis in medendo, quam maxime conveniunt, in eo versatur, quod utroque caussae morborum, quae oeconomiam motuum secundum naturam turbant &corrumpunt, removeantur atque corpore eiiciantur. Hinc recte docet Galenus lib. I. method. medend. perfectam curationem a caussis exordiri. Et ex Celsi mente is recte curat, quem caussae origo non fallit; quia caussae investigatio eiusque primordia &occasio, in affectionis &remediorum cognitionem amplissimam deducunt. Idem confirmat Fernelius lib. I. cap. 4. method. med. asserens: morbos absque caussarum praecognitione, nec praecaveri, nec feliciter curari posse. Quod si itaque sola natura sponte &suis viribus usa, Caussae quae sine ope &arte Medici &sine pharmacorum apparatu, mor sint? bos subinde sanat, idque caussas morborum penitus removendo praestat, iure meritoque quaeritur: quaenam sint illae morborum caussae, &quomodo, quo ordine ac methodo eaedem a natura vincantur ac submoveantur. In hac autem decidenda tenendum est: quod ficuti, uti iam monuimus, ad conservationem corporis nihil magis necessarium, quam motus tam progressivus, quam exeretorius: ita nihil naturae infestius &ad destructionem invehendam aptius, quam sanguinis &humorum quies, stagnatio, stasis, extravasatio, vasorum occlusio, sordium retentio &viscerum induratio. Hae enim efficacissimae sunt caussae ad inducendos motus febriles, spasmodicos &convulsivos, quibus maxime motuum morbosorum apparatus continetur, hae quoque putredinem, quae &mixtioni &structurae solidorum infensissima est, inferunt, quam recentiores Medicorum malignitatis nomine insigniunt. §. VII.