Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 392
Unproofread scanNot analysed yet
Has igitur morbificas caussas subigere ac removere Ad hoc debet natura, si officio suo recte perfungi velit. vero exsequendum non convenientius ac efficacius excogitari poterit medium, ipso motu, tam solidorum, quam fluiHuius enim indoles &praecipua dorum, auctiori facto. virtus est, ut humores subsistentes eorumque stases &stagnationes concutere, latibulis extundere, resolvere, iterum in motum ciere &sic obstructiones vasorum reserare possit. Hic quoque motus spissos, immobiles impactosque humores fluxiles ac progressu idoneos reddit, pariterque copia delinquentes succos ipsumque sanguinem per congrua loca exonerandos, nec non excrementitios, serosos, salsos per diversi generis emunctoria proscribendos, quam maxime idoneus est, biliosos quidem &viscidos per alvi secessum, salsos aquosos per urinam &subtiliores aqueas salino sulphureas sordes per universale cutis emunctorium exonerando. VIII. Iam vero memoratu admodum dignum est, omnem morbificam caussam, sive quantitate seu mole, sive intemperie &activitate infensa sit, principaliter actione sua afficere partes subtiliori motu &sensu praeditas, quales nervosomembranaceae &musculosae sunt, &ex illis maxime compositi omnes canales &tubuli qui fluida vehunt &motu systoles atque diastoles pollent, quos moleste vel distendit &comprimit, vel lancinat, irritat aut erodit, quod dum efficit, vigore legis mechanicae microcosmicae, molesta quaedam spastica tractoria motio, sive reactio, universum saepe systema partium nervosarum &fibrosarum in similem motum per consensum abripiens, suscitatur, quae spastica motricium, musculosarum &nervearum partium constrictio, evidentem, primam &proximam motuum morbosorum caussam unice constituit atque absolvit. Haec quippe est, quae omnibus motibus, qui alias secundum naturam ordinate fiunt, turbandis bandis &pervertendis apta est, haec functiones partium laedendi ac invertendi potentia pollet, &ex hac omnium in morbis obviorum symptomatum origo merito petenda est. Quod vero mirandum, idem hic spasticus motus, est instrumentum ac medium, quo natura utilissime utitur ad ipsam morbi caussam, quae motus hos morbosos concitat, superandam ac praescindendam, ut adeo infinita summi architecti sapientia &providentia in construenda corporis humani machina merito admiranda sit, qua factum, ut morbosi motus subinde remedio sint, ipsis morborum caussis corrigendis ac removendis.