Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 395
Unproofread scanNot analysed yet
poris spatio, excernicula antea occlusa laxantur, crispatitubuli adaperiuntur &postea maior succorum ad corporis superficiem partesque externas succedit appulsus, cutanea excretio augetur, sudor manat, urinae crassae mirguntur &alvus biliosa ac viscida copiose dimittit. Et ex his excretionibus, quae morbos &spasmos certo praesertim tempore subsequuntur, salutaris effectus &auspicatus eventus merito diiudicandus, unde etiam Medici easdem criticas, sive morbum iudicantes, appellare suescunt. Solent autem hae ipsae, si cum salute contingunt, die maxime impari. critico eapropter dicto, succedere, dimidiato scilicet septimo, septino, nono; undecimo ac, decimo quarto, &his diebus vel ad mortem, vel ad salutem morbus concedit. Vbi enim hisce diebus notabilis symptomatum fit remissio &evacuationes eveniunt, optima salutis est significatio; quando vero symptomatum atrocia persistit, spasmi urgent nec evacuationes animadvertuntur, gravissimum imminet discrimen, ac mors utplurimum morbum terminare observatur. Quare licet plures motuum morbosorum in se &sua natura a norma ac ordine deflectant, dirigente tamen sic divina in artificiosa solidarum e fluidarum machinam nostram constituentium partium dispositione, structura &motibus inde resultant bus, providentia, saepissime sunt salutares caussisque morborum expugnandis idonei, ipsisque morbis sic optime medentur, quo etiam sensu recte a Veterum sapientioribus natura dicta est morborum medicatrix. §. XII. Igitur genuina, tuta ac saluberrima corpori a sumNatura causmo conditore iam insita methodus, lex ac norma, qua &sesam tollenda cundum quam ipsa natura morbos percurat, imeo maxime sanat morboe versatur, ut a caussa morbi, sive mole, sive qualitate peccet, spastici motus in genere vasculoso &membranoso etiam suscitentur, qui ad ipsam caussam morbi removendam, vel convenienti tempore, climinandam, tendant. Hi quando ex vaSCCT. nI. CAP. I.