Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 394
Unproofread scanNot analysed yet
)smus in omnibus haemorrhagiis, nimiis sanguinis ad certa loca congestionibus, humorum decubitu, in omnis generis doloribus, cunctis anxietatibus &excretionibus suppressis. Quod si vero hic vehementior spasmus duram matrem, quae totum cerebrum ac cerebellum involvit ac nervorum omnium immo ossium membranis ortum praebet, tangit, non modo celerrima fluidi nervei per totum membranarum &nervorum systema fit traiectio, sed &citra voluntatem artus vel stringuntur, vel distorquentur, aut validissime agitantur, &sic epilepsia, sive convulsio universalis, nascitur, quum contra convulsivi motus ex spasmo membranarum ac nervorum spinalis medullae origmem sortiantur. Hi sunt praecipui illi naturae motus, qui in morborum insultu vel paroxysmo nunquam non advertuntur; iam disquirendum: quinam ex iisdem saluti &caussis morborum removendis apti sint, &quinam vicissim ad perniciem ipsamque mortem tendant? Salutares itaque eos in morbis motus ac spasmos dicimus, qui ita sunt compariti, ut caussam morborum sive spasmodicorum motuum auferant, &tam humores stasin vel stagnationem concipientes expediant iterumque in motum cieant, quam &a res causticos corrigant atque contemperent, fimulque ad excretionem materiae peccantis vergant. Exitiosos vero multumque periculosos censemus eos, qui cutim &omnis generis emunctoria constringunt, materiam. quae in vitio est ipsumque morbi fomitem intus detinent &ad ima viscerum ac interiora vitae penetralia pellunt, neque evacuant. Illos sanitas, hos mors, excipit. Xi. Ea quidem omnium spassmorum indoles est isque effectus, ut sanguinem &humores a corporis ambitu ad interibra agant, ac emunctoriorum minimos ductus stringendo, evacuationes quodammodo sufflaminent: nihilominus tamen salutare; saepe fiunt, quando scilicet interposito certo temDICI poris MORESS MEDGNDI METHODO.