Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 400
Unproofread scanNot analysed yet
Google d by cedant: nihil certe efficacius magisque aptum ad obstructa &infarta haec viscera reseranda excogitari poterit, quam citatior atque validior sanguinis ad oppilatos tubulos appulsus ac motus, quo utique succi crassi &impacti urgentur, latibulis eliduntur iterumque in motum percientur, ut hinc solutis obstructionum repagulis, ipsa febris, vel sponte saepe, vel exigua artis ope, felicissime desinat. §. XVIII. Quia vero graves a sanguine nimis copioso &crasso oppilationes, minus ex voto a sola natura expediri queunt, sed potius recurrentibus tam crebro paroxysmis, sanguinis massa admodum consumitur, intemperiem calidam biliosam contrahit, ipsaeque vires simul exhauriuntur; omnino artificis est, optimum naturae processum opera sua, quantum fieri potest, secundare, omniaque auxiliorum genera eo dirigere, quo farcti obstructione viscerum meatus referentur. Quo pertinet maxime prudens &circumspectus pro diversitate corporum usus salium aperientium, spissos succos colliquantium &abstergentium, decocta &infusa ex radicibus &herbis amaris aromaticis incidentibus balsamicis concinnata, accommoda evacuantia, ut sunt balsamicae nostrae pilulae, item mercurialia rite praeparata; quae omnia debito ordine ac tempore administrata, utique ad debellandas has contumaces febres &corpus ab imminenti periculo tuendum, praestantissimae sunt efficaciae. Contra vero nefaria sane &perversa rebelles intermittentes sanandi est methodus, qua mox in principio purgantia validiora &emetica, item sudorifera, opiata &adstringentia, liberaliori praesertim manu, propinantur; eo quod hoc facto, obstructiones potius obfirmantur, &pessimae recidivae, vel alia longe graviora mala arcessuntur, quae nullam sanationem admittunt. §. XIX.