Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 401
Unproofread scanNot analysed yet
Accedunt arthriticae, rhevmaticae &catarrhales febres, in quibus maxime peccat serum copiosum excrementitium, titium, tenue, salsum, quod languescente perspiratione retentum, &ad interiora, atmosphaera praesertim a ventis borealibus compressa, repulsum, in glandulosis asperae arteriae vel faucium locis, aut membranis articulorum vel musculorum haerens, spasticas ibi stricturas movet, unde extremorum horripilatio, refrigeratio, lassitudo corporis gravativa, appetitus prostratio, alvi constrictio, frequentior ad urinam stimulus, calor sub vesperam &noctem auctior, sternutatio, tussis, dolor artuum, subsequuntur. Nihilo tamen secius sub hisce naturae contrariis ab ambitu ad interiora motibus, subsidium latitat atque remedium; quandoquidem dum sanguis &temperatior lympha ad partes stimulo salino exagitatas largius advehitur, tubuli antea constricti ampliantur &materia caustica contemperatur, sive coquitur, atque adeo ad excretionem cum copioso humore viscido in tussi &coryza, vel ad exhalationem per cutis spiracula in arthritide &variis rhevmatismi si eciebus apta redditur. Et hic natuEt artis eirae processus Medico planius monstrat, quid in eiusmodi dem innitens morbis prosit, vel obsit, &quid ipsi faciendum, vel omittendum. Prima enim atque palmaria eius intentio esse debet, quo congruis praesidiis, acrem &salsam materiam corrigat, altera, ut non prius quam cocta &rite praeparata fuerit, eiusdem eiectionem moliatur, tertia, quo per convenientia loca &emunctoria excretionem proritet, minime vero ad alia incongrua excretoria per improvide adhibita moventia, purgantia aut emetica, pertrahat, vel plane eliminationem, quae exhalatione perficitur, praepostero topicorum, adstringentium ac repellentium usu, impediat aut cohibeat. τ πκα HaemorrbaQuemadmodum igitur natura febres, caussam earungia in saludem per motus auctiores subigendo ac eiiciendo, sola saepe tem a natura persanat: sic quoque eadem methodo per varii nempe generis excretiones alios morbos &arcet &percurat. Anim- instituuntur advertimus videlicet sanguinem in vasis, praesertim in sexu seEec (Hoff. Syst. Med. p. III.