Latin
HIOREIS MEDENDI METIIODO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 402
Unproofread scanNot analysed yet
)sequiori, aetate iuvenili, habitu corporis spongioso, molli, vitae genere delicatiori &quietiori, statis temporibus vel temporum periodis redundare, stagnare &hinc inde in vasis maioribus impeditius moveri, quo fit, ut spasmo, qui ima abdominis maxime petit, atque ex dolore circa lumbos, flatulentia in abdomine, alvi adstrictione, extremorum refrigeratione, urinae tenuitate cognoscitur, oborto, venae in mesenterio &abdomine comprimantur, &hinc sanguis maiori nisu &impetu in feminis ad uterum, in sexu nobiliori &provectiori aetate ad haemorrhoidales venas, in adolescentia ad caput &nares urgeatur, ac maiori ibi facta collectione, vasa extrema intra tunicas teneriores narium, ani vel uteri iacentia, nimium distendantur tandem aperiantur atque notabilem sanguinis copiam effundant. Ecquis est, qui hic non animadvertat, salutarem &utilissimam esse hanc sanguinis excretionem, quae liberat corpus a copia, libero vita lis huius liquoris progressui contraria &ingens corpori periculum minitante. §. XXI. Et salutare hoc negotium ubi natura recte in movendo &excernendo exsequitur, nihil moliri debet Medicus. Imprudens enim ipsique rationi contrarium molimen foret, si has excretiones salutiferas externis vel interuis constringentibus, aut motus sistentibus, opiatis, narcoticis, cohibere niteretur. Quando vero natura in opere deficit, &vel motus isti spastici non sunt sufficientes ad sanguinem expellendum, vel sanguis nimis crassus, tenax ac viscidus est, vel viae, per quas debet fieri evacuatio, obstructae aut nimis spasmo constrictae sunt: eius vestigiis merito insistendum &sanguinis exsolutio facilitanda ac promovenda, eumque in finem emmenagogorum moderatiorum cum sufficienti humido, item potus thee, cosfee, balneorum, aquarum mineralium, nimiam spasmorum vehementiam sedantium, fotuum, frictionum num, eo tempore quo exitum affectat sanguis, usus longe est efficacissimus. §. XXII.