Latin
1T DEGBVS ARTE EC MEDENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 421-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quiescendum potius tunc temporis est, vel parum agendum, &megis effrenes motus moderandi ac cum violentis spasmis blande comHanc ob caussam rectius procedunt ii, qui in ponendi. morbi paroxysmorum vigore atque impetu, si quid arte tentandum, tantum diluentia, blandam diaphoresin conciliantia &moderate nitrosa ac sedativa naturae amica exhibent. Vbi vero movendum, accommodatissimum tempus est in acutis principium, vel quando vehementia remisit, in chronieis extra paroxysmum &conquiescentibus spasmodicis motibus, quo etiam evacuantia congrua operationem suam bene exsequuntur. Egregium hanc in rem Coelii Anreliani lib. II. cap. IIX. pag. 217. est monitum, dum ait: nec phlebotomia, nec aliis medicamentis, quae cito &copiose peccantes humores detrahunt, unquam utendum in augmento passionis; sed potius tempore dimissionis. Vnde, pergit, in accessione simpliciter mitigantibus utimur adiutoriis. Sed dolendum. profecto, toties totiesque contra hanc impingi legem. Nam communis tam vulgi, quam Medicorum non incelebrium, olim fuit &adhuc est opinio, variolarum, morbillorum, purpurae atque pestis morbum, expellentibus &alexipharmacis fortioribus esse excipiendum, quo illud quod vitae est inimicum, cito &sine mora per corporis peripheriam proscribatur, unde tot in offisins prostam tincturae bezoardicae, spirieus volatiles, salia volatilia, essentiae antipestilentiales acpulveres varii generis fudoriferi &alexipharmaci, olea calidiora aliaque id genus plura. At vero sio calor calore fovetur, ignis igni additur, ipse sanguis quasi arcenditur, mixuo eius patuurolis &temperata crass assolvitur &destruitur ac in universum nihil aliud efficitur, quam ut anxietates, inquietudines, deliria, epilepsia &convulsiones concitentur, placida &successiva eruptio impediatur, ipsaque materia exanthematica deleteria, plus augeatur, quam imminuatur. Longe tutiora certe in expellendis variolis, morbillis, purpura &omnibus morbis, in quibus aliquid per corporis corticem excerni debet, sunt illa medicamentorum genera, quae nimias &turbulentas commotiones cum stricturis superficialibus amicabiliter placant, &impedimenta removendo, cruptionem blande adiuvant.