Latin
1T DEGBVS ARTE EC MEDENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 432
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem, quemadmodum de fortioribus sudoriferis in propatulo est; ita eadem cautio de eorum quae per os vel alvum vacuant usu, studiose tenenda. Neque enim unquam convenit, emetica vel purgantia, quin salia, maiori dosi tempore paroxysmi tertianae, vel quartanae, aut non multo ante eius accessionem, propinare: quippe per experientiam cognitum est, insultum inde longe reddi acerbiorem maximasque cum cardialgia anxietates laborantes affligere. Ratio in proclivi est. Scilicet haec medicamina non alia ratione quam spasmo agunt, &partes nerveo membranosas subtili sale acri caustico vellicando ac stimulando, ut validiori crebriusque repetita strictura &separetur &exturbetur quod in vitio est, efficiunt; in omni autem febre eiusque paroxysinis, iam tum teste nausea, dorsi dolore, pandiculatione, conatu vomendi, flatibus in abdomine, anxietate praecordiorum, horripilatione, cutis refrigeratione, alvique adstrictione, adsunt spasmi &formalem eius rationem absolvunt, ideoque dum sic spasmus spasmo accedit, &stricturae intenduntur, non possunt non pathemata exacerbari &paroxysmus longe gravior reddi. Vbi vero impetus resedit, nervosum genus tranquillum &partes spasmo prius exagitatae languent ductusque patuli sunt, tutissime ac utilissime fomes &vitiosa materia artis ope laxantibus, purgantibus vel emeticis e latibulis evocatur atque proscribitur. Quae certe prudens temporis opportuni exspectatio, tum in morbis, tum in omnibus moliminibus, tam necessaria est, ut sine ea frustraneus sit omnis conatus, de quo scite cecinit Ovidius: Dum furor in cursu est, currenti cede furori, Difficiles aditus impetus omnis habet: Aggrediar melius tunc, cum sua vulnera tangi Iam sinet &veris vocibus aptus erit. §. XIV. Octava lex sit: ubi motus iam languent, anodyna