Latin
SECT. IL. CAP. I. DE METHORO, ORDINE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 434
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. IL. CAP. I. DE METHORO, ORDINE lium torpore atque segnitie, sufficienter cognoscitur. Hoc autem neglecto quam maxime detrimentosa sunt, senes ad affectus soporosos disponunt, plethoricis sanguinis excretiones supprimunt, quibusdam mentis abalienationem conciliant, in febribus autem malignis aliisque morbis, dum vires penitus prosternunt motusque ad expugnandum morbum necessarios sopiunt, sphacelum ipsamque mortem inducunt. Et certe frequentissima est in observatis medicis mentio noxae ex improvido sedantium &opiatorum usu, ut apud Sonctorium de methodo vitandi errores lib. VII, cap. 12. Willisium in pharmacia rationali P. I. pag. 392. Sennertum Prax. lib. VI. cap. I. pag. 7. &Forestum lib. IX. obs. 14. qui narrat, cacochymicum, cui imperitus Medicus praescripserat in dolore calculi opium, somno sepultum esse perpetuo. Ipse quoque novi, quendam febre ardente laborantem, ad sopiendam diuturnam vigiliam aliquot granis laudani sumtis, aeternam sibi conciliasse quietem. Quin non desunt exempla, ubi opium in forma suppositorii immissum mortem induxit, cuius generis plura scripto reliquerunt Tilingius lib. de opio pag. 46. Sennertus I. c. Marcellus Donatus hist. mirabil. lib. IV. cap. 18. Et licet aliquando dolorem primum quodammodo mitigare videantur, eiusmodi sopientia attamen infidus est effectus &non ita multe post: cerbiora ingruunt pathemata, morbus pertinacior fit ac peior, ipsaque mors haud raro succedit. Conceptis id de colico dolore testatur verbis Trallianus lib. X. cap. 1. sic perhibens: qui ex opio &alterco parantur, in colica non temere admovere oportet. Etsi enim doloris levationem afferre videantur, tamen efficiunt, ut postea dolor diutius permaneat, putoque bona ratione ipsa non conferre. Et paucis interiectis sic pergit: multiigitur, quum in eiusmodi affectibus iterum aique tertio dedissent, effecerunt, ut partes laesae emorerentur resolverenturque, interdum vero etiam mortem omnino induxerunt. Praestat igitur potius antispasmodicis, balsamicis, corroborantibus, analepticis, itemque bezoardicis paulo fixioribus &accuratiori insuper diaetae ratione languenti naturae succurrere, ac motus conservare atque erigere, sique vel maxime, ob urgentes atroces dolores, ad complacationem aliquid videtur moliendum, non opiatis &vehementioribus sedarivis, sed blandissimis anodynis, cum balsamicis naturae amicis nuptis, utendum, qua virtute non possum non commendare liquorem meum anodynum sic dictum mineralem, qui vires non prosternit, sed custodit, ac tutissime sine metu omnis noxae potest usurpari; cui interdum refracta dosi balsamum vitae, vel spiritus bezoardicus ad mentem Bussii paratus adiungi poterit.