Latin
1T DEGBVS ARTE EC MEDENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 433
Unproofread scanNot analysed yet
sedantia summa cum cura sunt evitanda, ac potius vires reficientia motusque excitantia usurpanda. Quemadmodum si non potior, certe haud postrema, dexteritatis atque peritiae medicae pars in eo versatur, ut artifex exorbitantes motus opportune complacare noscat: ita profecto praeposterum ac damno sum est molimen, quando opprimuntur ac sopiuntur ubi potius provocandi sunt &excitandi. Etenim anodyna &sopientia pharmaca &ex his frequentissimi usus opiata, ex heroicorum numero sunt, quae magna pollent efficacia, &tam ad iuvandum, quam nocendum parata, ideoque cautissime, ac ut Celsus lib. V. cap. 25. monet, non nisi nimia necessiPessimus quidem quorundam mos tas urgeat, usurpanda. fert, ut in quovis dolore aut somni defectu, imprudenti consilio, sine circumstantiarum perita pensitatione, ad anodyna ceu sacram anchoram confugiant, &doloris mitigationem cum quiete procurare nitantur, quum tamen sapienter praecipiat idem Celsus lib. III. cap. 18. quod haec moderatio semper sit adhibenda, ne quem obdormire volumus, postea excitare non possimus. Semper igitur ante sedativae virtutis remediorum usum exquisita virium ratio habenda, eademque nunquam in usum voc nda, ubi virium, sive ob aetatis, sive aliam caussam, adest imbecillitas, quae ex impotentia membra movendi, pulsu debili parvoque, item actionum animalium (Hoff. Syst. Med. p. III.)