Latin
SECT. II. CAP. N. DE METHODO, ORINNE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 440
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. II. CAP. N. DE METHODO, ORINNE Et Hippocrates lib. de loc inhom. §. 55. eandem sic conceptis verbis inculcat: medicamenta fortiora a natura in debilibus morbis dare non oportet; ac paullo post modicamentum singulis secundum naturam, debilibus debilia a natura, fortibus vero, fortis naturae pharmaca exhibenda sunt. Vt autem hic practicus canon eo clarius pateat, exponendum quid per debilia &valentia, tam corpora, quam pharmaca, sit intelligendum. Debilitas igitur ejusque oppositum firmitas &fortitudo, dicitur in genere a viribus, quae valore effectus, id est, potentia movendi, ut in macrocosmo, sic etiam microcosmo, sese produnt. In homine quidem vires secundum functiones in quibus sese exserunt, optime in animales, naturales &vitales dispesci possunt, singulae vero influxu subtilissimi, purissimi &mobilissimi, quod cum sanguine mixtum &in cerebro segregatum per nervos vehitur, tanquam causa &fundamento nituntur &continentur. Quod summae activitatis liquidum, quum ex puriori aëris &alimentorum substantia ortum trahat; facile patet, quod qui bene appetunt; digerunt &egerunt, robustioris sint naturae; contra ea quibus appetentia prostrata ingestio, digestio atque egestio vacillat, debiles &languidis eo quod in illis humores puri &temperati, in his vero impuri &intemperati redundant. Infirmi vero etiam dicendi, qui sensibilioris animi &corporis &quorum nervosae partes levi etiam ex causa ad suscipiendas anomalas motiones promtae sunt atque dispositae; valentes vicissim, qui animi compositi, nec tam facile a rerum externarum insultu afficiuntur aut laeduntur. Atque adeo in procinctu est ratio, quare infantes, aetate graves, vel valde decrepiti, qui spongiosum fibrarum habitum obtinent, vasa, nervos ac tendines exiliores gerunt, vigiliis, animi affectibus mentisque fatigationibus nimium indulgent, morbo graviori acuto vel chronico laborarunt, aut nimium sanguinis profuderunt, in debilium numerum merito referantur, unacum iis, qui morbo, multoque magis eius paroxysmo, iam detinentur.