Latin
SECT. II. CAP. N. DE METHODO, ORINNE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 441
Unproofread scanNot analysed yet
Per fortiora autem medicamenta intelligenda ea, quae parva dosi magnis agendi viribus instructa evacuandi &adstringendi, commovendi &sistendi calefaciendi &refrigerandi, inprimis ex minerali regno petita: lenia contra ac debuia nuncupanda, Galenica vulgo dicta, quae non vi, sed blande ac successive operationem suam exsequuntur, nec maiori etiam dosi facile nocent, ut sunt clementia &per epicrasin laxantia, clylac asininum, serum lactis, tempesteres, infusa theiformia absorbentia, liquores fixi alcalini rantia, diaphoretica fixa, extractis conditi; nec non plura cum balsamicis &amaris panaceae, essentiae quoque solares arcana illa universalia, pariter in omnibus morbis, firmis dulces, quae innocenter possunt, nec quicquam comprehenaeque ac infirmis praeberi in morbis inducere possit mutatiodunt, quod conspicuam nem. Iam quum ad omnes salutares in corpore humano perficiendos effectus exquisita inter agentis &recipientis vires requiratur aequabilitas atque proportio, &natura humana ab omni excessiva, ut ait Hippocrates, qualitate laedatur, clarissime innotescit, in omni medicamentorum oblatione corpora curate esse distinguenda eorumque vires cum pharmacorum facultate solicite comparandas, &sic accon moQui secus procedit, dam medendi rationem ineundam. is certe graviter nocet, &debilibus fortia porrigens, vires iisdem opprimit penitusque prosternit, vel plane cum vita extingult, debilia autem fortibus offerens, frustraneam prorsus locat operam, aut commovendo nec emovendo quod in vitio est, malum exacerbat Potissimum tamen cavendum, ne infirmos unquam validioribus pharmacis argrediamur, sed hi semper magis diaeteticis, quam pharmacebticis sunt tractandi, &nullum medicamentum, ipsis saepe est optimum. Quumque inprimis debilium numero accensendi sint infantes ac senes: patet certe, quam temerarium &imprudens sit molimen, infantibus dimidii vel unius anni lactenKkk tibus, (loff. Syst. Med. p. III.) tibus, epilepuia ex dentitione difficili correptis, acriora purgantia, ut pulverem ex resinae ialappae grano uno aut duobus, &mercurii dulcis binis, vel tribus granis, crebrius ropinare, iisdemque demortuis, tamen de securissima medicatione, cum summa alterius contradicentis iniuria, gloriari. Pariter aetate provectis tam fortia purgantia damno sunt gravissimo; quippe quae teste apb. 36. s. ct. II. sana etiam corpora cito exsolvunt, multo magis senilia &imbecillia labefactant &detrimento mactant.