Latin
SECT. I. CAP. II. DE MOREN CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vero, prout frequentius obvium est, dolor intestinorum flatulentiis, maximis anxietatibus &dolore dorsi tensivo alvoque pertinaciter clausa infestat &torquet aegros, &ex levi occasione aut errato irritatur faciesque simul est cachectica; tunc plerumque causa vitii haeret in visceribus abdominis, per quae sanguis non recte &libere traiicitur, sed in intestinorum volumine stagnat, &quum exitum ibi per vasa haemorrhoidalia non inveniat, intra intestinorum membranas haerens, ea nimimium distendendo &lancinando hanc colicam parit, quae ob genus nervosum graviter simul afflictum, convulsiva audit. Eadem sanguinis stagnatio, si fit ab haemorrhoidibus consuetis non rite fluentibus, vel praepostere cohibitis, atrocem intestinorum dolorem parit, qui exinde vocari solet haemorrhoidalis: &si in foeminis, a mensium inordinato &parciori successu, sanguis ad intestinorum volumen refluit &tormina inducit, colica audit hysterica. Alia denique est species colicae, quae dicitur biliosa, &cholericae constitutionis hominibus, nec non iracundiae deditis sensibilioribus perquam familiaris est. Haec cum vomitu, capitis dolore vel etiam diarrhoea saepius complicatur, &quia spasmodica constrictione liberior bilis descensus ad intestina inhibetur, ipsa ad habitum corporis regurgitans, colorem flavescentem ei inducit. §. XXXII. Multum etiam interest, ut medicus colicae spasmodicae, sive convulsivae, genium, ab aliis colicae speciebus probe discernat. Illa saepe horrendum in modum non modo intestina, sed &alias universi corporis nerveas &membranaceas partes per consensum exagitat, siquidem vehementior spasmus per universum fere genus nervosum dispergitur, ut non modo ventri