Latin
AECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 48
Unproofread scanNot analysed yet
AECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS triculus &intestina sursum &deorsum trahantur, &alvus, omnibus spretis enematibus, arctissime claudatur, sed &musculi abdominis cum umbilico introrsum stringantur &ad interiora arctentur. Et quia violentia spasmi ad partes genitales saepius pertingit, sit, ut testiculi retrahantur, &constrictis vesiculis seminalibus, involuntaria seminis fiat excretio, ob urinarias autem Si etiam ad vias spasmo affectas, urina difficulter reddatur. pnevmonicos nervos vehementia spasmi penetrat, respiratio valde anhelosa ac difficilis est, cum valido motu thoracis. Quin malo ingravescente, cerebri etiam membranae ac nervi patiuntur, &vertigo, scotomia, levior mentis alienatio, vigilia &extremarum partium refrigeratio intensa, &pedum ac brachiam vehementissima agitatio, observatur, non raro etiam tam atrocem dolorem harum partium resolutio, sive paralysis, subsequitur. §. XXXIII. Sunt autem huic affectui gravissimo spasmodico quam maxime obnoxii metallurgi, qui mineras saturninas igne tractant &improvide copiosum lithargyrii fumum ore hauriunt atque Perquam etiam familiaris est haec spacum saliva deglutiunt. smodica affectio scorbuticis, cachecticis, praesertim ubi consuetus haemorrhoidum fluxus definit, vel non rite procedit, aut si intermittens febris temere vel imprudenter adstringentibus vaA vermibus, a calculo ductibus bilidioribus cohibita est. liosis vel cystidi felleae inhaerente, idem malum non semel ab auctoribus observatum fuit. Vt hinc clarissime videamus, in hac passione, non tam peccare materialem, mobilem, aut quae corrigi vel evacuari facile possit, causam, ut in colica biliosa, flatulenta vel viscida sit, quam potius nervosis membranaceis partibus, quae tam faciles sunt ad subeundos hos spasticos motus, vitium inesse. Etenim &cardialgiam &dolorem intestinorum convulsivum, in sensu exquisitiori praeditis corporibus, saepissime a cohibita iracundia, affectibus animi gravioribus, terrore, crebra ira, &in adolescentibus, a nimio &intempestivo veneris, nec non largo potuum spirituosorum usu, ortum traxisse observavimus. §. XXXIV.