Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 482
Unproofread scanNot analysed yet
)ria nimis intensus est, sufflaminatur &alvi fluxus ad tempus sistitur; unde Celsus lib. I. c. 3. recte perhibet: vomitum ventrem, solutum comprimere compressum solvere. Ipecacuanhae commodissime substituitur asarum, cuius radix &folia pariter subtili, acri volatili caustico elemento, quod coctione pronte exhalat, simul quoque roborante &Balfamico pollent, &in febre antiqua quartana, tertiana, hydrope, ictero egregium suppeditant auxilium. Ex antimomalibus praeferendus tartarus emeticus, ex croco metallorum, non vitro antimonii, qui duplo validior, praeparatus, qui vel solus ad tria aut quatuor grana, vel refracta dosi cum radice ipecacuanhae mixtus, egregie suum facit officium; &si quis effectum emetico purgantem desideret, decocto mannae duo vel tria tartari emetici grana adiici poterunt. Pariter usui esse potest panacea Glauberiana, ad quinque vel sex grana cum cremoris tartari scrupulo oblata, nec non in asthmate pituitoso interdum oxymel squilliticum, ad duas vel tres uncias darum Emericis vero venereis, quorum vis constringens gravius &diutius exagitat nervosas ventriculi &aliarum partium tunicas, item pulveribus istis regulinis antimonii, pulvere Monckii, vitro antimonii, mercurio vitae, quae infidae operationis, &vel fortissime, vel insufficienter operantur, pro maiori vel minori humorum in ventriculo dispositione, carere &tutius ab iis abstinere possumus in Medicina. H. Non modo utilis, sed &quandoque admodum necessarius est emeticorum paullo valentiorum usus, ad venena, praesertim quae narcoticae sunt indqlis, item miasmata, quae ex contagiosis &malignis mnoibis decumbentibus exhalant, in ventriculum descendent, ibique humoribus fermentantibus sese insinuant, cito, ne adpenetr alia serpant, expellenda.