Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 483
Unproofread scanNot analysed yet
Pari ratione ad humores ex commixtione heterogeneorum ingestorum, bilis humorumque fermentantium sassvalium prodeuntes, corruptos &valde vitiatos, qui in venventriculi, &intestinorum, praesertim duodeni, cavo stagnant, mora corrumpuntui &frequentissime febri lentae quotidianae, quartanae, item tussi chronicae, nec non gravioribus morbis capitis, melancholiae, hemicraniae, quandoque etiam, comitiali, item apoplexiae, ortum praebent, exturbandos, efficaciter agentia ex usu esse possumt. III. In morbis qui a bile spissa, in gypseum saepe &viscidum coagulum abeunte &ductus biliarios obstruente oboriuntur, ut ictero tam flavo, quam nigro cachexia aliis que, emetica non sine fructu, reliquis aliis nihil iuvantibus, propinantur, eosdemque, exturbata biliosa copiosa sentina, felicissime abigunt. IV. In anasarca, leucophlegmatia, tumoribus partium oedematosis &ascite curabili, emetica paulso maiori etiam dosi data, vehementer quidem ex ductibus &glandulis intestinorum, mesenterii, pancreatis, hepate serum aquosum eliciunt ac per inferiora, rarius vero superiora, eii; ciunt. V. In omni accessione &paroxysmo febriii, inflammatione ventriculi, vel ubi stomachus spasmodice afficitur, ut in cardialgia, item vehementi ira, in spasmis hystericis. hypochondriacis &ubi ad haemoptysin, nimium mensium vel haemorthoidum fluxum, dispositio praesto est, item ubi morbi a congestione humorum ad caput orti sunt, uti apoplexia, paralysis, auditus vel visus deperditus, vertigo nec non ubi dolores atroces urgent, vomitoria plane exulent, nec unquam etiam plethoricis, nisi plethora per sanguinis missionem soluta, nec quibus intestina fecibus infarta &alvus obserata, quam his prius expurgatis, exhibeantur. VI. Praestat semper emetica ad faciliorem operas tionem in liquida forma, vel etiam cum sufficienti vehiculo humectante &relaxante pingui offerre; siquidem vomitio non tantum validiorem pylori &fundi ventriculi constrictioatcr. 1. cad. V. De KVACVANTIBVS. ctionem, sed simul etiam relaxationem orificii superioris oesophagi desiderat. VII. Sub emeticorum operatione &post eam abstinendum ab omni refrigeratione, frigido potu, ab omni commotione animi, ab omni calidiori &stimulante medicina, acri &salso cibo, ac potius demulcentibus cibisque boni succi &qui facile solvuntur utendum.