Latin
AECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 49
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vero ingens plerumque in morborum cognitione admittatur confusio doloris arthritici &rhevmatici; operae pretium visum est, amborum differentiam hoc loco planius siVterque quidem dolor spasticus est, &partibus memstere. branaceis infestus, rubore, ardore, dolore, tumore &partis ad movendum impotentia, sese prodit; in eo tamen discrimen comparet: quod arthriticus a sero tartareo acri, intra iuncturas articulorum obhaerescente, proficiscatur, in rhevmatico vero materia illa serosa salino-caustica, membranis musculorum &ligamentis articulorum exterius potius insideat. In arthritide quoque tum glandulae, quae in articulationibus reconduntur, mucosae, a cl. Anglo Clopton Havers inventae, tum ligamenta glandulosa, materiam arthritidis evomunt: contra ea in rhevmatismo stagnans illud acre serum, ex sanguine in canalibus nimium congesto, inter membianarum &musculorum interstitia magis secedit &colligitur. Ex quo iam facile apparet ratio, quare rhevmatismi curatio, minus laboris vel difficultatis habeat, quam articularis morbi, &quare arthritis, topicis cuiuscunque fere generis adhibitis, minus feliciter componatur, quum rhevmatici dolores iisdem saepius mitigentur. XXXV. Deinceps probe etiam notari debet illa differentia, quae inter dolorem arthriticum &inter dolorem artuum venereum intercedit. Ille interdiu magis affligit, hic vero noctu ingravescit; arthritico quoque febrilis quaedam commotio associatur, cuius venereus expers est. Arthritis porro stata sua &anniversaria tempora observare solet &acrioribus pharmacis, ut mercurialibus, mirum exacerbatur; quum contra dolores luis Gallicae continuo fere affligant, &nonnisi hisce praesidiis facile auferantur. Tandem etiam peculiarem adhuc differentiam ponendam esse existimo inter dolores artuum v. g. crurum aut pedum, (Hoff. Syst. Med. p. III. )cum