Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 492
Unproofread scanNot analysed yet
dem, quibus clementia laxantia maxima ex parte unacum salium usu erant ignota, frequentius his drasticis usi sunt, ipseque Hippocrates elaterio potissimum atque helleboro purgationes molitus est; sed si eorum scripta curatius perlustramus, nonnisi necessitate urgente ea propinarunt, &tum quidem provido certe consilio, &ante, &post elaterium, cui plurimum deferebant, lac potui praebuerunt, helleborum vero admixtione mulsi, olei, vel lactis cicurarunt, ne dicam ipsos non promiscue eadem in usum traxisse, sed morbos curate distinxisse, &Hippocratem maxime lib. de purgant. in omni febre &inflammatione eorum usum serio interdixisse. Quin peritissimos in arte priscos damna ex purgantibus nentiquam latuisse, uberius testantur reperiunda passim in eorum monumentis praecepta atque effata. Luculentis certe verbis testatum hoc facit Sect. II. aphor. 57. ita habens: qui sunt sano corpore dum purgantur, celeriter exfolvuntur; &Sect. IV, aph. 16. purgationem periculosam pronunciat iis, qui sunt Cuius aphorismi veritatem Heurnius integra valetudine. demonstraturus addit: vidi fanos, quos in perniciem traxit solum simplex apizema purgatorium ex fumario cum sennae foliis, temere exhibitum. Neque minus Celsus lib. I. cap. 3. inculcat: purgationes, ut interdum necessariae, sic ubi frequenres, periculum afferunt. Et lib. HI. cap. 12. ita scribit: medicamenta, (intelligit purgantia) flomuchum fere laedunt &hominem infirmant &nunquam in adversa valetudine recte dantur, nisi morbus sine febre est. Eadem Dioscoridis est sententia qui lib. IV. cap. 178. prodidit: quod stomachunemffendant eidemque supra modum adversentur. Prae omnibus tamen graphice &copiose de purgantium venenata qualitate &noxa egit Campegus in peculiari libello; ut mattamus zed by Googl Digi meT. n. CAP. V. DE EVACVANTIBVS.