Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 493
Unproofread scanNot analysed yet
tamus Helmantium eiusque sequaces, nec non Bontekoe, purgantia mortifera plane appellasse, &Montanum, Cratonem &Solenanarum, peritissimos ac in arte versatissimos viros, eorum usum mirum reformidasse &pilulas ex extractis amaris, gumInprimis matibus &aloe in usu habuisse frequentissimo vero quam maxime perniciosa atque infensa sunt eiusmodi drastica corporibus infirmis, infantibus, senibus, a morbo vix convalescentibus, quique valde imbecillum stomachum ac ad motuum ataxiam proclive nervosarum partium systema obtinent. Neque etiam ulla infestior medicina reperitur in cholericae &sensibilioris naturae hominibus, post gravem irae affectum, ut plures hac ratione sublatos viderim, inslammatione ventriculi unacum cholera subsequuta. Qui colica haemorrhoidali &spasmis hypochondriacis atque hystericis patent, omni etiam cura haec drastica evitare debent, nisi grave damnum incurrere velint, de quo quidem plura tristia exempla enumeravi in dissertat. de inflammatione ventriculi. Et quam detrimentosa sint purgantia drastica infantibus, praesertim si simul dentitione difficili laborent, memorabilis utique est observatio, copiose admodum &solide certis de caussis evoluta ac tomo I. Medicinae consultat. Dec. V. Caf. IIX. pog. 262. sqq. inserta. H. Vtur vero magna &gravia damna ab usu purgantium drasticorum metuenda; nihilominus quia venenum quoque diligenti circumspectione adhibitum transit in medicinam, uti mercurialium &emeticorum antimonialium exemplo constat, sunt etiam utique casus, rariores tamen, ubi valida cathartica commodam locare possunt operam. Nimirum in hydrope anasarea, praesertim si is non ex induratione vel scirrhossate viscerum &glandularum, sed subito ex stagnatione aquarum, ob menstrualem vel haemorrhoidalem sanguinis fluxum suppressum, aut ex nimia voracitate in &post morbum, enatus, vidi nonnunquam cum fructu adhibitum fuisse succum iridis nostratis ad aliquot uncias, item gummi guttae, elaterium, extractum esulae, cum mensuMire enim ra dimidia lactis, repetito etiam aliquoties usu.