Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 496
Unproofread scanNot analysed yet
meratae, quae etiam vocantur alexipharmacae; vel sale volatili empyrevmarico igneae naturae, ut omnes spiritus salia volatilia &olea ex animantibus; vel sale acriori fixo plus minus resinoso, ut radix pimpinellae albae, guaiacum &eius cortex, contrayerva, serpentaria Virginiana; vel denique actionem suam &quidem satis potenter edunt, sale &fulphure minerali tenuissimo, quo nervosas maxime fibrillas in motum vehementem cient, atque adeo in exili admodum dosi magnam vim possident, hinc uno grano mercurii nostri diaphoretici, item duobus vel tribus granis sulphuris antimonii fixati, sudor per universum corporis ambitum elicitur, qualem effectum etiam decoctum lignorum &antimonii crudicum lignis, nec non regulus antimonii medicinalis, praestant. Corollaria practica, I. Valida haec sudorifera licet in maiori dosi offerantur, sudorem minime tamen eliciunt, nisi corpus sit dispositum; id est, nisi cutis tubulosa substantia satis patula sit &relaxata, nisi etiam sufficiente humoris quantitate sanguis sit dilutus. Quare si quis in morbis sanandis utilem iudicas sudoris prolectionem, necesse est, ut quae recensuimus sudorifera, ad diluendum sanguinem cum sufficienti liquido sumantur, v. g. aqua calida, infuso thee, decocto hordei, atque ut ad cutis fibras remittendas in lectum &hypocaustum calidum, vel etiam balneum, praesertim vaporosum, concedat sudaturus, ac ita sudor satis largus manabit. II. Sudorifera haec activiora rarius locum inveniunt &cum insigni etiam prudentia adhibenda sunt. Etenim sudor in statu sano &naturali, nisi in motum extraordinarium cieatur sanguis, non profluit, nec eapropter salubritatis indicium est, ut persp ratio insensibilis, cuius etiam materia, quae blanda, lymphatica, nutritia, nullius fere saporis est &odoris, a sudoris, quae saporis salsi, odoris foetidi &ad urinae naturam accedit, admodum differt.