Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 497
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde sudorifera haec ingentem commotionem &orgasimum efficiunt insignem, nec moderate, sed nimis celeriter agunt, inque sanguine vel sero impuro refertis corporibus maiori impetu cruorem ad vasa minima &angustiora impellendo, periculosas acutas afflictiones, ex inflammatione &humorum congestione oriundas, concitare valent. Nocentissima vero sunt, ubi saburra vitiosorum humorum primae viae repletae, Vidi alvus constricta &si statim post iram propinantur. non semel hac perversa methodo, dolores arthriticos, rhevmaticos, lentas quoque &hecticas febres, diutius non sine periculo affl gentes, inductas. III. In omnibus acutis morbis, febribus, inflammatoriis, etiam exanthematicis, sudoriferorum usus plane exulet, &nonnisi quam maxime moderatus minusque creber admittatur. Nam saepius certe ab essentia alexipharmaca promiscue, ut iam mos invalescit, oblata, calorem, anxietatem &Dicuntur symptomatum atrociam increvisse, observavi. quidem haec remedia alexipharmaca, ut &ipsa theriacalia, quasi venenis &malignitati humorum resisterent, adeoque in morbis contagiosis grassantibus ipsaque peste, a Medicis mirifice commendantur; at vero plus valent ad horum morborum praeservationem, quam curationem, praesertim si epidemii eiusmodi maligni morbi a tempestate nimis humida, vappida, nebulosa diuturna, ventis ex euro &borea flantibus destituta, vel etiam a diluvio &inundatione aquarum graviori originem suam trahunt; certius tamen &tutius letiam hoc fine, cum aceto vini aqua diluto propinantur, vel radices alexipharmacae cum aceto infunduntur, quod deinde alexipharmaca vi imbutum ad aliquot cochicaria cum sufficlenti aqueo vehiculo propinandum, quo pertinet etiam eximius uius aquae prophylacticae Sylvii, eo nempe tempore, quo eiusmodi morbi grasiantur. qui IV. Sudor vero utiliter evocatur in iis morbis, caà frigore extemo &perspiratione prohibita, ut sunt tarRrr (MF. Syst. Med. p. I11.) tarrhi, rhevmatismi, alvi fluxus, gravedines, tusses, tumores glandularum, oriuntur, item quando a frigido potu sudanti &calefacto corpori largius ingesto periculum metuendum; sed opus est, ut inter initia statim offerantur: ac tum quidem tinctura bezoardica, vel spiritus bezoardicus Bussii, cum Neliquore nostro anodyno remixtus, egregni usus.