Latin
ET CAVSSS IGNORANTIAE EARVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis post coeco tantum ausu adhibitam medicinam interdum per accidens &casu, vel declinante iam morbo, salutaris succedat eventus, eo tamen, si non alio nomine, culpandum erit eiusmodi molimen, quod semper periculum sit, ne gravi damno, quod prudenti adhibita observatione evitari poterat, aegrotantes mactet. Res clarius patebit exemplis. Nimirum lippis noQuod tamen tum est atque tonsoribus, ialappae purgantem inesse facultatem. contra expeHaec autem si eadem dosi, ad drachmam dimidiam, vel decem rientiam. corporibus sanis, etiam eiusdem aetatis, mane offeretur, mirum certe erit, quam diversus effectus ratione temperamenti, constitutionis corporis, partium nervosarum, immo virium, inde resultabit, in hoc vel decem sedes cum vomitu, in illo quinque tantum, in alio paucas valde, sed anxietates simul iunctas cum inappetentia, mo ebit, in hoc vehementia tormina, in illo nulla, excitabit. Et eadem operationis diversitas, non modo in reliquis purgantibus, sed &aliis evacuantibus, emeticis, sudoriferis &diureticis animadvertitur. Neque etiam in artis exercitio versantibus obscurum esse poterit, quantopere medicamentorum efficacia secundum clima, regiones, anni tempora &tempestatum constitutiones, victus &vivendi genus discrepet, unde recte Celsus dicit: aliud medicamentum Romae, aliud in Graecia adhibenxum. Certe Westphaliae, Pomeraniae &septentrionalium regionum incolae, purgantia, emetica &alia fortiora experientia teste quam optime ferre possunt, quae Italis pestifera &tamum non venenata sunt. Hoc vero diserimen longe magis in statu morboso obvium, dum unum medicamentum eodem modo ®imine, tempore ac dosi, eodem in morBo exhibitum, imi prodesse, alteri non convenire, sed nocere, per attentam observationem confirmatur. Expertus id nunerius admodum sum in binis puellis gemellis quinque annorum, quae eadem victus &vivendi ratione usae, eodem tempore variolis corripiobantur, &decumbentes iisdem medicaSCCT. II. CAP. III. DE MEDCAMENTORVM VIRIBVS dicamentis eademque methodo tractabantur, diverso tamen plane eventu, dum altera gravioribus longe symptomatibus conflictata, inter decimum &undecimum diem exspiraret, altera vero eadem pustularum copia obsita, mitius laboraret &feliciter evaderet, ac in eo tantum diversa esset corporis constitutio, quod quae moriebatur laxioris &succulentioris, altera vero strictioris &firmioris esset habitudinis. Pariter chinae cortex circumspecte adhibito divinum certe in intermittentibo est remedium; sed quam noxius inde etiam in iisdem febribus propullulet effectus, notissimum est.