Latin
ET CAVSSS IGNORANTIAE EARVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Martialia in cachexia, chiorosi, in affectione hypochondriaca, effectum persaepe praestant longe saluberrimum, nonnunquam vero plus noxae, quam emolumenti afferunt. Quam diversa remediorum, quae sedativa virtute praedita, ut opiatorum, sit operatio, noxia &salubris, nemo non novit. Sulphura ex mineralibus, maxime ex antimonio, item medicamenta ex mercurio rite parata, incomparabili pollent virtute in chronicis &rebellibus morbis debellandis, inprimis lue venerea, sed nisi circumspecte pro circumstantiarum ratione usurpentur, nocentissima sunt. Supersedeo plura alia adducere exempla quum ex allatis abunde elucescat, verissimum esse Hippocratis lib. de arte §. 7. estatum: quae profuerunt, ob rectum usum profuerunt, quae vero nocuerunt, ob id quod non recte usurpata sunt, nocuerunt. Et Celsum lib. III. cap. 1. egregie ad veritatem sentire, dum asserit: Medicum non semper posse praestare artis affectum, licet sit perpetuum in arte medica, quid fieri debeat, tamen non esse perpetuum, quod sequi convenit. VI. Accedit quarta tam supinae ignorantiae in propriis &veris medicamentorum facultatibus cognoscendis caussa frequentissima, quod nimirum medentes naturae, morbi &medicamentorum vires atque effectus non curate invicem distinguant, sed saepissime fallaciam caussae ut caussae admittant,