Latin
502
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 502
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quando circa lecti introitum offertur, nec taRIT 3 men men cutis ad sudorem satis disposita, ut in principio catarrhorum, largum urinae movere solet fluxum, ubi vero ad diapnoen cutis apta, largiter saepe fluit sudor. V. In morbis acutis &febribus, ubi parum acidi in primis viis praesto est, tutius &maiori cum efficacia, fixa &terrea diaphoretica paullo minori dosi offeruntur, ac optimè miscentur cum sirupo acetositatis citri, nec non aceto vini, quippe solum acetum cum aqua non coagulat, sed saepe resolvit &discutit sanguinem impactum, multo magis si diaphoreticis iungatur. §. VII. Sudoriferis ac diaphoreticis succedunt ea, quae serum salsum, crassioribus terrestribus recrementis refertum, per urinarias vias eliciunt, DIVRETICA dicta. Horum apparatum Celsus lib. II. cap. 31. sistit: urinam, inquiens, movent quaecunque in horto nascentia boni oderis sunt, ut apium, ruta, anethum, ocimum, mentha, hyssopus, anisum, coriandrum, nusturtium, eruca, foeniculum, praeter haec asparagus, cappuris, nepetha, thymum, satureia, lampsana, pastinaca, siser, cepaNos quae hunc in finem commendemus, habemus ex vegetabilium numero radices: petroselini, seleri, asparagi, graminis, liquiritiae, rubiae tinctorum, pastinacae, rannuculi esculenti &quae exteris debentur bareirae bravae &acmellae; herbae: petroselinum, hedera terrestris, equisetum, chaerefolium, urtica, omnesque porri &allii species; flores: genistae, cyani; semina: dauci, petroselini, seleri, foeniculi, miliisolis, urticae, violarum, semina quatuor frigida maiora, lycopodii, fructus alkekengi, cynosbati, iuniperi &fraga; lignum iuniperinum, sassafras &eius cortex; resinae &balsama: mastix, succinum, balsamum de Mecca &de Copaiva; ex animalium familia: cantharides, millepedes, vermes Maiales, scorpiones, bulones, lumbrici terrestres, cochinellae, nec non serum lactis salia porro omnia alcalia per incinerationem parara, sal quoque succini, arcanum duplicatum, solutio oculorum -. 4 I ISUli. i cancancri ipsumque nitrum; ex praeparatis &compositis: lixivium benedictum Mynsichti, tinctura tartari, antimonii acris, terra foliata tartari, liquor silicum, lithontripticus Michaelis, tartarus solubilis, spiritus terebinthinae, mastichis, succini, balsamum sulphuris terebinthinatum, iuniperinum, oleum iuniperi, malvaticum iuniperinum, sirupus dialthaea Fernelitur, trochisci alkekengi. Theoremata.