Latin
503
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 503
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum parcior &imminutus, vel difficilis urinae fluxus a variis proficiscitur caussis, &vel i) ab humidi in sanguine defectu; vel 2) a tenacibus spissis urinarios renum tubulos obstruentibus succis; vel 3) a vehementi canaliculorum renalium spasmo &strictura; vel denique a) a nimia eorundem laxitate atque resolutione: ita etiam remedia quae debitum urinae fluxum revocant &eliciunt, diversis ad has caussas relatis modis effectum exsequuntur. Videlicet nonnulla fluidum sanguini spissescenti infundendo urinae stillicidium augent, quae inter connumeranda omnia diluentia aquea, largus aquae dulcis tam calidae quam frigidae, eo magis herbis diureticis infusae, potus, ipsumque infusum thee ac decoctum coffee. Hae quoque virtute splendent soteriae aquae, tam calidae, quam frigidae, quippe quae praeter humoris copiam, qua fanguinem diluunt, eximia simul virtute pollent, alcalino quod recondunt elemento, viscidos &tenaces humores dissolvendi &renale cribrum ab obstructione liberandi. Idem praestat lactis ferum pariter &aquoso largo &sale dulci nitroso, abstergente blandeque stimulante elemento instructum. Alia humores lentos ac spissos renalis colatarii ductus farcientes ac oppilantes dissolvunt eosdemque secretioni aptos reddunt, qua quidem virtute conspicua sunt salia omnia fixa &ex iis parata lixivia, item tinctura tartari, antimonii acris, liquor silicum, terra foliata tartari, tartarus tartarisatus, arcanum duplicatum, solutio oculorum cancri, ipsaque magnesia alba, cum primae regionis acido in sal aperiens degenedibzy G Goo generans, neque minus tinctura calcis vivae, mater perlarum &corallia succo citri maritata, unacum salibus, quae ex medicatis aquis exhalationis ope eliciuntur.