Latin
516
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 516
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod pluribus inculcavi in dissertatione, de usu &abusu sternutatoriorum. XI. Haud absimili ratione ac errhina vellicando &irritando narium tunicas mucum ex ipsis eliciunt; AFOPHLEGMATIZANTIA salivalem &mucosam materiam ex tota faucium compage glandulosa, uvula &ductibus salivalibus evocant. Quin omnia, quae errhina &ptarmica facultate gaudent, ori, vel per masticationem, vel gargarisationem admota &indita, phlegma &liquorem salivalem evehunt. Quippe tabacus in pulverem comminutus inter errhina, ac fumus ex ipso inter apophlegmatizantia, principem sibi vendicat locum. Praeter nicotianam autem radix pyrethri. ostrutii, angelicae, zedoariae, pimpinellae, galangae, myrrha, masticata fundunt &egregie colliquant salivam. Vsus masticatoriorum eximius ad arcenda miasmata quae in morbis contagio infestis inspirato aere hausta, facile se apponunt faucibus, salivae immiscent °lutita demum morbum invehunt, si quis forsan in locis infectis &suspectis versetur, ubi etiam tabaci fumus conducit. Decocta vero ex radice pyrethri, pimpinellae albae, caryophyllis, herba maioranae, satureiae, angelicae, cum vino vel spiritu vini, qui solus etiam salivam fundit &fibras ductuum stringit, confecta, in vitiis oris &linguae, dentium, gingivarum nec non aurium, difficili auditu, vel tinnitu, quando orificium tubae Eustachianae, quod in interioribus non procul ab uvula hiat, obstructum est lento muco, egregiam locant operam, quae non minus in uvulae relaxatione, aphonia, paralysi linguae, addito sale ammoniaco, vel spiritu salis ammoniaci, apprime inserviunt. XII. Neque praetereunda in evacuantium enarratione sunt fialagoga, sive SALIVANTIA, quae lymphaticum &salivalem GOC d by lem laticem fortiter movent &per os evacuant. Vtut vero in regno vegetabilium plura sint, quae ore assumta, ut emetica, vel dentibus, ut modo meminimus, manducata, salivalem humorem e faucibus &glandulis evocant; vix tamen in tota rerum natura suppetunt, quae tam vehementer totam lymphae massam in motum concitant atque in salivales glandulas &ductus tam fortiter agunt, ut non tantum per aliquot hebdomades, verum etiam menses, continuus satisque largus succedat salivae fluxus, quam quae regnum minerale suppeditat pharmaca, &maxime quidem mercurialis &re gulinae prosapiae, arte chymica praeparata.