Latin
517
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 517
Unproofread scanNot analysed yet
Nam argenti vivi ea propria laus &peculiaris plane virtus est, ut exterius inunctum, vel parva etiam dosi interius assumtum, liberalissime moveat salivationem, cuius, si recte administretur, beneficio, affectiones ceteroquin insanabiles &contumacissimae ex impuritate seri &lymphae ortae, lues venerea, herpes, scabies maligna, ulcera cacoethea &serpentia, sanari funditusque expugnari possunt. Et hac singulari ac quasi propria facultate, pollet non modo ipsum argentum vivum cum saccharo probe contritum &cum conserva interius propinatum, sed &omnia ex eo artificiose confecta, ut mercurius dulcis, praecipitatus ruber, albus, cum spiritu salis ammoniaci, ex solutione mercurii in aqua forti praecipitatus turpethum minerale, arcanum corallinum, mercurius diaphoreticus iovialis, solaris, aethiops mineralis ipsaque cinnabaris, tam nativa, quam antimonialis, vel communis, ex sulphure cum mercurio parata, nec non antiquartium Riverii. Ex iis vero quae ad regulinam antimonii substantiam ortum referunt, commemorari merentur, crocus metallorum, pulvis Monckii, sulphur sic dictum auratum, vulgari modo per praecipitationem cum aceto vel solutione martis, vel etiam solis concinnatum, vel singulari modo praecipitatum, ut panacea Glauberiana, in pharmacopoeis Brunsuicensibus Conerdingiana vocata. Theoremata practica. I. Quae iam memoravimus salivantia optime in duas classes possunt dispesci, mitiora scilicet, &fortiora.