Latin
518
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 518
Unproofread scanNot analysed yet
mitioribus quidem &mercurialibus, aethiops mineralis &cinnabarina, modo in pleniore &continuata dosi offerantur, etiam salivae fluxum proritant &humores lymphaticos in motum cient, atque cum fructu in iis morbis, qui ab obstructionibus glandularum, vel seri coagulo, aut extravasatione in capite oriuntur, resolvendo &fundendo coagulatos succos, usurpantur. Deinde quoque antimonialia, quia sulphur regulinae in iis substantiae quodammodo nuptum, etiam lenius agunt, nec ab iis tantae turbae &saeva symptomata timenmenda sunt, ac a plerisque mercurialibus chymica arte praeparatis. Inter leniora quoque mercurium dulcem bene elotum &praeparatum, item ipsum argentum vivum rite depuratum, in formam solidam &pulverem arte conversum, referimus, excepto mercurio vivo exterius applicato, quippe qui cum unctuosis in unguentum redactus, &partibus nervosis inferioribus pedum, poplitibus, genubus, multo magis spinae dorsali, illitus, validissime saepe &subito vix coercibile salivae exprimit stillicidium. II. Modus autem operandi ita evolvendus &concipiendus videtur. Videlicet argentum vivum 1) omnium fluidorum est gravissimum corpus, cuius minimae etiam particulae solutae &divisae, specificam suam gravitatem, respectu omnium fluidorum superiorem, semper servant, &2) ipse mercurius ab omnibus salinis menstruis solvi &in infinite parvas &subtiles moleculas redigi potest, quae ob vim corrodentem &simul gravitatem specificam intima vasorum &pororum in corpore humano penetrant. Mirum enim diffundi posse argenti vivi, &partes, &vires, ad oculum patet ex eo, quod sublimati mercurii unum tantum granum in aqua difsolutum, vel duas aquae uncias conspicuo non solum metallico irritante sapore possit inficere, sed etiam tam efficaci virtute imbuere, ut mercurialis haec aqua interne &externe adhibita, excretiones per salivam, sudorem, alvum, immo vomitum, pro dispositione subiectorum &humorum, potenter moveat, &exterius admota, scabiem &omnes cutis deftedationes repente siccet ac reprimat.