Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 525
Unproofread scanNot analysed yet
Follent vero etiam sale subtili acri balsamico, eodemque cordis, arteriarum &fibrarum musculosarum vim &potentiam elasticam intendendo, sanguinis &humorum progressum ac circulum egregie promovent, quo postea fit, ut numores crassi &viscidi attenuentur, obstructiones solvantur &saluberrimum perspirationis negotium, quo optime morbi arcentur, integrum servetur ac illibatum. Corollaria practica. I. Igitur in omnibus morbis capitis, nervorum, spinalis medullae, stomachi &cordis, qui a caussa secundum Veteres sic dicta frigida foventur, humorum nempe spissitudine, condensatione &ab atonia nervosarum &musculosarum partium, ut in apoplexia, paralysi, stupore &torpore sensuum, memoriae debilitate, auditus difficultate, lipothymia, ingenti virium debilitate, provido, tam interno, quam externo usu, suppetias ferunt exoptatissimas. II. Stomachi quoque &intestinorum vitiis, quae ex atonia, copia cruditatum acido viscidarum, depravata digestione, natales ducunt, ut inflationi, item diarrhoeae, colicae flatulentae, vomitioni mirifice subveniunt, &maxime quidem conducunt aetate senibus &omnibus imbecillis &debilitatis, nec non qui laxioris sunt habitus &constitutionis phlegmaticae. III. Cum fructu etiam usurpantur, si a diuturna anni constitutione praehumida &frigida, tempore praesertim autumnali &hiemali, ac inprimis in regionibus septentrioni vicinis, tusses humidae, diarrhoeae, asthmata pituitosa, tumores oedematosi, coryzae, thevmatismi, intermittentes quoque febres &a scorbutica impuritate provenientes aegritudines regnant, vel metuendae sunt, fine potissimum praeservatorio.