Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 526
Unproofread scanNot analysed yet
Cavendum vero ab eorum liberaliori dosi est, quando corpora succis &sanguine plena, alvinae sordes restagnant, iuvenibus &cholericae sensibilioris indolis subiectis. V Ego medie mentum liquidum balsamicum, quod vulgo vocant balsamum vitae, ex optimis his &maxime oleis veris non adulteratis conflatum, per viginti &quod excurrit annos in usu habui, cuius tam spectata virtus, ut reliquis omnibus roborantibus &balsamicis quisque facile carere possit, si unico hoc interne &externe recte uti norit. Et hoc suavissimum efficacissimumque medicamentum, eximia roborante &restaurativa facultate toties totiesque nobilitatum, late quidem iam innotuit; sunt vero, qui assimulatum huic, ex adulteratis maxime oleis, non tam concinnatum, quam confusum, nefario dolo meo sub nomine incautis venditant, quod tamen virtutem &famam suam neutiquam sustinere potest. III. Sequuntur stomachi &intestinorum tonum roborantia, quae simul carminativa complectuntur, eoque nomine laude digna ex radicibus: galanga, gentiana rubra, gedoaria, pimpinella, calamus aromaticus, larum; ex corticibus: canella alba, sassafras, citri, aurantiorum &pomorum Chinensium recentes, cortex Africanus, Winteranus, chaccarilla; ex aromatibus: piper, zingiber, caryophylli, cinnamomum, cardamomum, macis; porro chamomilla Romana &vulgaris, absynthium, mentha, carduus benedictus, semina quatuor carminativa; ex praeparatis, oleum de cedro, aurantiorum per expressionem paratum, oleum chamomillae, vulgaris, dauci cretici, anisi stellati, cymini &carvi verum, menthae, absynthii, spiritus salis, nitri dulcis; ex compositis sal volatile Sylvii, elixir stomachale nostrum, Michaelis, essentia carminativa Wedelii, pulvis stomachicus Birckmanni, essentia corticum aurantiorum cum spiritu nitri dulci, tinctura tarpoogle tartari &oleo aurantiorum per expressionem parata, essentia composita absynthii Conerdingii, aqua scarminativa Dorncrellii, spiritus de tribus.