Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 528
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vero hunc in usum commendabiles radices: gentianae rubrae, aristolochiae longae &rotundae, cichorii, zedoariae, filicis, rhabarbi veri &rhapontici, curcumae, ononidis, cortex chinae, chaccarillae, Winteranus, tamarisci, fraxini, capparum, cassia caryophyllata, herbae: absynthium, centaurium minus, fumaria, carduus benedictus, trifolium fibrinum, hepatica nobilis, melissa, pulmonaria maculosa, scolopendrium, agrimonia, marrubium, quscuta, veronica, scabiosa, epithymum, capillus veneris, piloNequem minus laudanda hae virtute ex gummatibus. sella. &resinosis succinum, myrrha, aloe, bdellium, gummi hederae, ammoniacum, olibanum, sagapenum, opoponax, asa foetida; ex mineralibus sulphur commune purum stillatitium, limatura martis &omnia ex marte parata, &quae Chymia suggerit varia praeparata, ut salia herbarum per incinerationem parata, arcanum &terra foliata tartari, eius cremor, sal polychrestum, nitrum antimoniatum, spiritus salis ammoniaci, tinctura martis, ex floribus salis ammoniaci cum haematite praeparatis, spiritu vini extracta, tinctura tartari, antimonii alcalisata, elixir proprietatis cum lixivio paratum, essentia fuliginis, elixir nostrum viscerale cum menstruo aqueo falino confectum, antimonium martiale cachecticum, massa pilularum Becherianarum &similium. Pertinent huc quoque fontes medicati sic dicti minerales, praesertim qui subtile quoddam martiale elementum custodiunt, ut Pyrmontanae, Spadanae &Schwalbacenses, multo magis qui largius martiali ochra imbuti sunt, ut Lauchstadienses, Radebergenses, Bebranae &Freyenvvaldenses. TheoBalsamica haec visceralia principio &elemento, partim sulphureo, balsamico &terreo, paullo fixioris naturae, partim etiam sale alcalino sulphureo, sive saponaceo, item amaricante, operationem suam in viscera, quorum vasa humoribus tenacibus crassis infarcta &obstipata sunt, edunt, succos lentos incidendo dissolvendo &simul ipsis vasis &fibris a robore &tono deiectis vim contractilem &elasticam conciliando; adeoque in omnibus iis morbis longis, qui ab horum viscerum labe nascuntur, tum ad praeservationem, tum ad curationem, polychresta &certae efficaciae sunt medicamenta.