Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 527
Unproofread scanNot analysed yet
Theoremata practica. Vtut plurima ex adductis superius cephalicis &nervinis, in morbis ventriculi &intestinorum, praesertim, qui a tono eorum deiecto, vel debilitato proveniunt, egregio etiam sint praesidio; suppetunt tamen adhuc alia, quae vitiis harum partium amovendis, pro passionum differentia, specifica quasi efficacia sunt accommodata. Scilicet ad appetitum, ob saburram viscidorum &acidorum in ventriculo cruditatum vacillantem, redintegrandum, praeter amara, ut radicem gentianae rubrae, herbam absynthii, cardui benedicti &aromata, radix maxime galangae, pimpinellae, canella alba, piper, zingiber, arum cum fructu usurpari possunt. Ad nauseam, vomitionem &inversionem ventriculi compescendam, nil mentha, eius aqua spirituosa &oleo probe destillato, item mastiche &eius spiritu, nec non qui ex balsamo Peruviano &sale tartari paratur, item liquore nostro anodyno minerali, praesentius &efficacius est. Ad doloris cardialgici, colici &torminum atrociam levandam, cortices aurantiorum recentes &ex iis rite extracta essentia, aqua &oleum cymini Aethiopici, oleum non adulteratum florum cl amomillae vulgaris, spiritus nitri dulcis bene praeparatus, remedia sunt expeditissima. Ad intestinorum nimiam laevitatem &nimias deiectiones moderandas, cortex chaccarillae peculiari splendet efficacia. In intestinorum inflatione ad elidendos flatus, aqual carminativa Dorncrellii, essentia carminativa Wedelii, item spiritus de tribus cum spiritu nitri dulcij nuptus, essentia &aqua zedoariae, cardamomum, oleum carvi &cymini verum destillatum, omnibus facile palmam praeripiunt. Proximum est ut roborantia VISCERALIA, quae nempe IVVisceralia visceribus sanguineis, ut hepati, lieni, utero, renibus, pulmonibus firmandis &roborandis, quo eo expeditius officio suo fungantur, dicata sunt, adeoque ad horum classem hepatica, splenetica, pnevmonica; uterina, cachectica, antihydropica, antiicterica, antihysteriaca, antiphthisica commode referri possunt.