Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 575
Unproofread scanNot analysed yet
Longe autem magis ab his cavendum, quibus narcotica admixta, ut sunt pilulae de cynoglossa, praeter opium etiam semen hyoscyami habentes, quibus tamen nostro tempore frequentius utuntur quibus opiata alias mirum exosa; ego vero non semel etiam ab harum usu pessimum notavi effectum. III. Vtut olim opiatis correctis ipse quoque frequentius usus sim; ex quo tamen, divina benignitas mihi concessit inventionem liquoris penetrantis &fragrantis aromatici saporis &odoris, ex ipsius vitrioli portione sulphurea, quae etiam a veteribus Chymicis pro anodyna habita est, singulari quadam chymica encheiresi praeparandi, ab omnibus aliis tuto abstinui. Hic quippe spiritus, quem liquoris anodyni mineralis nomine insignire soleo, totus sulphureus est, subito &flagrantissime ardet atque absumitur &ocyssime a flamma candelae, etiam tribus adhuc digitis remotus, flammam concipit, atque in calido conclavi subito in auras avolat; attactu tamen instar glaciei est frigidissimus, ac probe destillatus &rectificatus, omni aquae instar olei supernatat. Usus vero huius remedii amplissimus est &virtus multiplex, dolores quippe egregie levat &somnum conciliat, unde summo cum fructu in atrocibus colicae, calculi, cardialgiae &podagrae, capitis &dentium doloribus usurpatur. Sudorem quoque movet, ac licet ipse sit calidissimus, non tamen sanguinem commovet. Nullum praeterea torporem nullamque debilitatem in capite relinquit, eamque ob causam omnibus imbecillis, ubi vires summe prostratae, ut in hectica febre, non sine fructu, &quod mirum, virium incremento, dari potest. Et quia eius actio prima &praecipua in stomachum, in omnibus ventriculi morbis, nausea, inflatione hypovchondriaca, asthmatica, cardialgia, incomparabilem flatibus exitum parando, edit virtutem. Yyy 2 CAP.