Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 576
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM CAPVT IIX. SPECIFICA QVORVNDAM RE MEDIORVM IN CERTIS MORBIS EFFICACIA. PEcensuimus hactenus omnis generis quae ad praeservandum &curandum faciunt remedia selecta &optima, eaque succincte in certas classes ratione virium quas exserunt &elementorum quibus agunt in genere redegimus. Quum vero attenta in artis exercitio observatione compertum habeamus, nonnulla sanitatis praesidia peculiarem, specialem, sive specificam prae aliis in certis affectibus possidere facultatem, eaque propter etiam usu &utilitate reliquis iam notis merito esse praeferenda: utilem &gratum me praestiturum laborem judicavi, si ea, quae longo usu exploratae &in certorum morborum curatione spectatae virtutis auxilia, enumerem &paullo specialius evolvam. Non autem, ut vulgi Medicorum opimo fert, specifica nobis audiunt ea remediorum genera, quae semper, in omnibus subiectis, certo &indubitato salutarem in morbis exserunt effectum, &nunquam medentis spem eludunt. Eiusmodi enim virtutis medicamenta nullibi sunt reperiunda, &falsa utique est persuasio quasi operationes atque effectus formaliter insint pharmacis &ab his tantummodo perficerentur, qui demum ex actione medicaminis, &reactione sive synergia ipsius corporis, resultant.