Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 590
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter a vigesimo secundo aetatis anno hec lac potavit Domini consiliarii Laurentii mater, elapso anno, octogesimo septimo anno denata. Huius soror, vidua Andreae Laurentii, Anatomici, idem fecit &ad octogesimum auintum annum pervixit. Et certe apud nos egregiam praestat opem, vere maxime &autumno, inprimis ad arcendos morbos. Ego tamen eius usum nemini suadeo, nisi viscera clementi &accommoda purgatione depurata prius fuerint ac praeparata. XXV. Atque haec sunt selectissima &usu comprobata ex omni remediorum censu. Monendum tamen, quod quum haec ipsa, ut supra iam inculcavimus, neutiquam viribus polleant absolutis, sed relativis &certis conditionibus ac circumstantiis limitatis, in eorum usu harum inprimis exquisita habenda sit ratio, quo speratus respondeat effectus. Deinceps singularis efficaciae haec quidem recte usurpata sunt remedia, sed nihil certe iuvant, nisi prius corpus probe fuerit praeparatum, &obstacula, quae virtutem infringere aut impedire possunt, remota. Hinc quando sanguis in venis redundat &primae viae sentina sordium obsessae, necesse est, ut sanguis prius subtrahatur, &prima corporis regio a crudorum, biliosorum &recrementitiorum succorum saburra repurgetur ac depleatur. §. XXVI.