Latin
RCMEDIORVM IN CERTIS MOREI EFFCACIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 591
Unproofread scanNot analysed yet
RCMEDIORVM IN CERTIS MOREI EFFCACIA. g. M. Materia viNeque etiam existimandum, specificis usurpatis, nultiosa corrilis plane aliis internis vel extenis mediis, ad corrigendam genda. humorum vitiosam qualitatem &evacuationem destinatis. opus esse. Etenim haec specificae virtutis medicamina, efficacia sua non tam materiam quae in vitio est, quam potius ipsum motum afficiunt eumque ad naturalem successum reducendo iuvant, quod tum demum quam optime perficitur, quando caussae morbificae materiales sublatae, &praemissis, quae temperando, resolvendo, discutiendo &obstructiones expediendo humorum corrigunt vitia, appropriata debita proportione, opportuno tempore &modo convenienti in usum vocantur. Inprimis eo cura dirigenda, quo primae viae vaPrimae viae cuae sint succis viscidis impuris, quibus oblati medicamenti repurgandae. vis quam maxime obtunditur, vel plane suffocatur, quum his expurgatis, integra &salva sua textura ex voto agat &in ventriculi ac intestinorum substantiam nervosam virtutem suam edat, eodem modo ac de emeticis, purgantibus, opiatis, analepticis omnibusque quae exili mole magnum edunt effectum, constat. XXVII. Denique in specificorum usu accommoda servanda Et congrua methodus methodus, ita quidem, ut artifex non solum tempus, dosin ac regimen teneat, sed etiam quamdiu iisdem insistendum &servanda. quae victus ac vivendi ratio simul iniungenda, exacte calleat. Etenim methodus medendi specialissima, quae unice in medentis prudentia, iudicio, diligenti attentione, meditatione &observatione naturae aegrotantis consistit, tanti ad ipsum effectum est momenti, ut ipsis specificis &appropriatis solis longe sit anteponenda, &line ea remedia, quantumvis egregia, alienae &infructuosae sint operationis, nec quicquam solidi in arte praestari queat. Et haec quicunque studiose observat omnia, is certe desiderato potietur fine, quantum scilicet malo plus valet ars nostra salutaris. CAP. Aaaa 2 592 SECT. II. CAP. IX. DE VENASECTIONE AREQVE