Latin
Theorema II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 595
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema II. Uti copia sanguinis eius detractionem exigit; ita eius inopia &virium defectus eam interdicit. Scholia. I. Sanguinis copiam vasorum repletio pulsuumque magnitudo, victus solennis lautus &vinosus, quietum &tranquillum vitae genus, &intermissio vel naturalis criticae aut artificalis consuetae evacuationis luculenter produnt; &haec ubi praesto sunt, tuto &confidenter sanguinis detractio admitti potest. Contra ea quando corpus infirmum, emaciatum, pulsus debilis, ex inopia maxime sanguinis &virium, penitus est interdicenda, nisi praesentaneam noxam inferre velimus. Nam pulsuum in arteriis robur dependet maxime a copiosiori &vegetiori sanguinis ex sinistro cordis ventriculo in magnum arteriosum tubum impulsu; robur vero illud cordis ad expulsionem, a libero &sufficienti sanguinis per vasa coronaria in cordis substantiam, nec non fluidi nervei in fibras cordis influxu, proficiscitur; ideoque ubi pulsus parvus, debilis ac languidus ex fluidi nervei sanguinisque boni parciori influxu &ex ventriculis in arterias impulsu, nocentissimum est venam pertundere in quocunque subiecto &morbo, quia plus sanguinis &virium, quae tamen iam tum deficiunt, exhaurit atque absumit. II. Peccant subinde in eo Medici, qui vel in morborum declinatione, vel si morbis praecedentibus, ut febribus aut enormibus haemorrhagiis, alii morbi superveniunt, promti ad sanguinem emittendum sunt. Nil frequentius occurSECT. H. CAP. IX DE VENESECTIONE ALHSQVE currit in praxi, quam quod feminis, superato qui sanguinem &vires consumsit morbo, mensium fluxus subsistat; quibus certe pessime consulunt, qui ad eum provocandum, vel pellentia, vel sanguinis evacuationes, administrant; quum potius in id incumbendum sit, quo &analepticis, &lautiori diaeta, sanguis &laudabiles humores prius de novo ingenerentur.