Latin
Theorema II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 596
Unproofread scanNot analysed yet
II. Virium defectio quandoque non a defectu, sed nimia copia sanguinis fit. Observamus saepius in plethoricis iuvenibus &viris pulsuum, qui antea fuerunt celeres, tarditatem &debilitatem; videmus quoque universi corporis &animi languorem insuetum &somni defectum, sub magna tamen arteriarum expansione. Haec autem ubi subest caussa, superfluum &arteriarum systolen ac motum mole sua impedientem cruorem subtrahere omnino expedit, &hoc facto, pulsus illico crebrius atque validius micat. Sed prudentis utique &periti est Medici, talem virium oppressionem a copia sanguinis, etiam morbo praesente, probe discernere ab ea, quae virium &sanguinis inopiae ortum debet.