Latin
Theorema IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 606
Unproofread scanNot analysed yet
Datur levior apoplexiae species, quam sola tempestiva sanguinis missio discutit. Scholion. Quando vel ex vehementiori animi affectu, praesertim terrore, vel graviori inferiorum partium spasmo, sanguis cum impetu ad caput latus, vasa membranarum cerebri arteriosa copia sua ita distendit, ut motus eorum systalticus sufflaminetur, species fit apoplexiae levioris. Est hic affectus feminis sic dictis hystericis, sanguine plenis &sensibilioris corporis ac animi admodum familiaris, &a vulgo &imperitis Medicis pro animi deliquio venditatur, a quo tamen longe multumque differt. Etenim sub animi defectione cordis &arteriarum pulsus silet, facies pallida est &spiritus plane interclusus: in apoplectico autem hoc leviori insultu, omnis, sensuum tam internorum, quam externorum, usus perit, membra immota iacent, cor vehementi palpitatione concutitur, pulsus magnus &celer micat &facies intumescit ac rubore suffunditur. Neque tamen mitior haec apoplexia oritur a disruptis vasis, quod incurabile malum, neque a seri secessu, qui in paralysin terminatur, sed a sola stagnatione sanguinis in canalium nimis distentorum alveis subnascitur. Compertum enim ex anatomicis est, arterias carotides &vertebrales etiam, quamprimum calvariam subeunt &per cerebri membranas excurrunt, crassiores suas tunicas „quibus alias in toto corpore arteriosa vasa vestita sunt, deponere; eaque propter non mirum est, a copia &impetu sanguinis ad cerebrum delati, vim eorum contractilem elasticam, cuius beneficio sanguis ulterius in venosos capitis sinus protruditur, minui &solvi, sicque sublata carotidum systole, eruorem in vasis membranarum cerebri plexuque choroideo nimium distentis stagnare &hinc sequestrationem atque influxum liquidi nervorum, a quo motus &sensus, intercipi istudque in motu sisti.