Latin
Theorema IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 607
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quum ita sint, iam facile liquet, ad restituendam systolen, sanguinis per caput liberum progressum &liquidi in nervos influxum revocandum, vix praestantius &aptius dari auxilium, sanguinis sufficiente, ex aperta amplo foramine brachii vena, detractione; ita enim intra breve temporis spatium mens, sensus motusque corporis ad officium redeunt. II. Perperam autem aegrotantium ita affectorum rebus &saluti, consulunt, qui ob minus perspectas huius mali causas, venam in extremitatibus inferioribus aperire suadent, quia hae partes plerumque in eiusmodi accessione spasmo constrictae, frigidae &a loco affecto nimis remotae sunt, quo ipso impeditur, quo minus sanguis commode derivari queat. Quin aliquoties observavi, in corporibus, ubi totum nervorum systema ad spasticas contractiones valde proclive &extrema semper erant frigida, a venaesectione, eaque parciori, intra aliquot horarum decursum vehementiam spasmorum in inferioribus magis increvisse; qua postea sanguis ad caput impetuose propulsus, insultum quem descripsimus apoplecticum peperit, adeo subinde invalescentem, ut nisi tempestiva sanguinis missione fuerit discussus, aegrum iugularit, aut minimum paralysi memoriaeque debilitate affecerit.