Latin
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 610
Unproofread scanNot analysed yet
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE Theorema XI. In morbis pectoris, ut pleuritide vera &peripnevmonia, incisio venae in brachio saepe summe est necessaria. Scholion. Vtut pleuritis spuria, quae rheymatismi, sive doloris arthritici species est, a sero acri intra membranam pleurae, costas cingente suborta, non semper sanguinis missionem poscat, sed saepe sola diaphoresi felicissime tollatur; longe tamen alia ratio est pleuritidis verae &peripnevmoniae, quarum illa nonnisi levior, haec profundior pulmonum inflammatio est, a stasi sanguinis firmius impacti pulmonum vasis prognata. In his enim utique sanguinis subtractione, quin non una, sed quandoque si corpus sanguine diffluit &plethora urget, reiterata opus est, ad incrementum inflammationis impediendum, quod sit, quando sanguis nimium in valis congestus, stagnans &progressu libero exclusus, per proximum locum ad meliorem derivationem ex incisa vena evocatur, &quidem facta paulo ampliori incisione, quo eo citius &promtius impetu acquilito descendere &a pulmonibus derivari possit. Theorema. XII. Triplex venae sectionis eximius usus, evacuatorius nempe, revulsorius &derivatorius. Scholia. Evacuatorius venaesectionis usus dicatus est minuendae sanguinis plenitudini, &hoc proposito, nihil interest ex quacunque parte ipsum detraxeris: Derivatio ex usu est ad sanguinis fluxum ex parte affecta in alia loca opportuna adducendum &invitandum, quo ibi evacuetur. Sic in affectibus quae abdomen excruciant spasticis, flatulentis &qui Digitized by Google &qui à fluxu mensium &haemorrhoidum impedito vel supresso eveniunt, tutius secatur vena pedis, quam brachii, ad derivationem. Hinc recte Hippocrates lib. de nat. hum. §. 20. inculcat: oportet venaesectionem in doloribus dorsi &coxendicum in poplitibus &malleolis efficere. Et Severinus de efficaci Medic. cap. 26. p. 62. tradit: in dolore nephritico praecavendo, in promovendis haemorrloidibus, purgatione lochiorum, in ani inflammatione &prolapsu, in sanguinis vomitu, in ischiatide venam pedis secari quam felicissime.