Latin
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 611
Unproofread scanNot analysed yet
Contra ea in affectibus capitis, apoplexia, lethargo, mania, melancholia, phrenitide, catarrho suffocativo, asthmate sanguineo, haemoptysi, pleuritide, peripnevmonia, inflammatione hepatis spuria, sanguis mole &influxu peccans ac cito derivandus felicius &utilius ex proximiori loeo brachio nempe, exantlatur. Revulsio vero, seu potius avulsio, sit, quando sanguinis impetus ex partibus inferioribus ad superiores, sursum quasi retrahitur, sive revellitur. Ita in nimio mensium vel haemorrhoidum fluxu utiliter vena secatur in brachio. Idem commode sit in gravidis ad abortum praecavendum, si vasa uterina a sanguine nimium infarcta &distenta sunt, ut pondus uteri deorium tendentis, inferioribus quodammodo molestum fiat &onerosum. II. Vsus venaesectionis derivatorius &revulsorius caute atque prudenter administrandus. Nam si obstructiones vasorum a sanguine impacto submovendae non adeo largam sed parciorem ex loco vicino portionem subtrahere expedit, quo reliquus ad partemlaborantem maiori impetu ruat, &obhaerescentem in minimis vasculis elidat; eo quod a parciori sanguinis missione restitans in venis maiorem a celeritate vim acquirit. Hinc est, quod apertio venae saphaenae non raro mensium fluxum in momento restituat &haemorrhoidale stillicidium segnius incisione venae in pede promoveatur &expeditius reddatur; quum contra subtracto in manu vel etiam in pede nimio sanguine, saepe effectus obtinendi deficiant. Si morbus vero est inveteratus &tanta vasorum obstructio, ut tolli nequeat; tum in corpore plethorico apertio saphaenae plus nocet, quam prodest, quia sanguinem versus uterum uberius allicit, ut maior vasorum obstructio inde nascatur.