Latin
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 613
Unproofread scanNot analysed yet
Abstiabstinere ab ea debent, sed potius, si venaesectione opus angustiore foramine, neque simul &semel, sed plaga aliquoties digitis compressa, gradatim sanguis mittendus his est. Feminae vero post annum quinquagesimum, quo ordinario mensium fluxus desinit, largiorem postulant sanguinis extractionem, quod etiam valet in viris robustis, qui magna habent vasa, &ubi sub lauto vitae genere consuetus haemorrhoidum fluxus cessare incipit. Vernali tempore, praesertim Maio, corpora largiorem sanguinis e vena fluxum ferre possunt, quam tempore aestivo, vel autumnali: parcius vero sanguis venis eximendus est, in nimiis haemorrhagiis, ut haemoptysi, in enormi mensium vel haemorrhoidum fluxu; neque etiam ante mensium ordinarium tempus multo sanguine corpus spoliare consultum ne subsequuturus fluxus, vel plane cesset, vel imminuatur. II. In febribus omnibus inflammatoriis, item exanthematicis, si ob nimiam sanguinis copiam opus est eius missione, curatius paulo circumspiciendum est, ut iusta emittatur quantitas. Nam si sub nimia eius abundantia tantum parva portio educitur, ad unam vel alteram unciam, expansione sanguinis orgastica inde magis saepe increscente, nihil iuvat; ut potius plus obsit, inflammatio inde augescat &exanthematum eruptio minime promoveatur; si vero supra modum &magis quam par est sanguis e vena hauritur, tunc pariter plus detrimenti, quam emolumenti affert; siquidem expulsio exanthematum, quae per sanguinem ad summam cutim delatum fieri debet, impeditur, ut materia corrupta summa cum pernicie intus maneat. In peripnevmonia &pleuritide nimia sanguinis detractio impedit expectorationem &discussionem inflammationis, quae etiam meIn rhevmatismis, erysipelate, diante sanguine fieri debet. fixis, etiam haec observatio, doloribus arthriticis vagis &ut iusta sanguinis quantitas ad morbum curandum relinquatur, Dddd (Hoff. Syst. Med. p. III.) tur, necessaria, id est, ne vel nimium est vel adeo exiguum evacuetur. III.